Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS.1537. Januárban.

1537. JANUÁRBAN. 11 Articulus V. Hac vice nullus sit exemptus, sive sit factor, sive molitor, vei quocunque nomine domini sui exemptus, sive libertus. Articulus VI. Rustici item in domibus Nobilium residentes, instar alio­rum colonorum dicentur. Articulus VII. Ut autem cum pauperibus remissius agatur, summa con­tributionis numerata et conscripta, 11011 parcendo etiam inqui­linis, iuxta uniuscuiusque rustici facultatem, exigatur. Articulus VIII. Ad administrandamvero et dispensandam pecuniam huius­modi, dominus Comes Posoniensis ex ordine dominorum, ex ordine vero Nobilium dominus Franciscus Forgach electi sunt, ad quorum manus quilibet dominorum ac Nobilium, et alio­rum quorumlibet possessiones habentium, sub poena coufisca­tionis bonorum omnium, ad praescriptum Beati Ambrosii festum, sub bona provisione, ex omnibus Comitatibus admi­nistrare debeat. Regesta etiam contributionis, modo praemisso obsignata, Dicatores eisdem dominis dispensatoribus, simul cum pecunia contributionis fideliter mittere teneantur. Articulus IX. Interim contra publicae tranquillitatis turbatores, et alios quoscunque patriae liostes, domini Praelati , Barones, et Nobilium potiores, illi scilicet, qui hoc tempore equites tenere solent, quilibet iuxta limitationem dominorum, eo in loco, qui domino Locumtenenti et Consiliariis pro communi necessitate commodior videbitur , gentes paratas bono in ordine conser­vare debeant , et quo necessitas postulaverit mittant. Quibus quidem gentibus , iidem domini Capitaneos suos praeficiant. Gentibus vero Nobilitatis Capitaneus praeficiatur per electio­nem domini Locumtenentis, postquam Nobilitas ipsa ad hoc benevole consensit.

Next

/
Thumbnails
Contents