Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1526. Deczember.

66 A POZSONYI OKSZÁtítíYŰLÉS. inter éundem Fridericum ac filium eins Maximilianum, Auuni nostrnm colendissimum, et Hegem Wladislaum prefatum initorum, quos ambos Regni illius Prelati, Barones et Proceres pro robore efficaciaque firmiori postea comprobarunt et emo­logarunt. (sic) Et vltra hec omnia Serenissima Consors nostra dilectissima, dicti quondarn Wladislai Regis filia naturalis et legitima, ac Ludouici Regis prefati Soror germana extiterit, tarn diuino quam humaiio iure, ac iure quoque geniture, quod ei tamquam nate regine et naturali heredi competit, sicut et literis Statuum potiorum et Procerum regni prefati sigillis appendentibus munitis, et per eosdem predecessori nostro Alberto Archiduci Austrie traditis constat, quibus expresse habetur, quod filiabus regum Hungarie ius geniture suffra­gatur, regnum lioc intrare, eiusque plenam et omnimodam administrationem apprehendere, iustaque arma aduersus Way­uodam prefatum, tamquam iílegitimum corone sacre vsurpa­torem induere potuerimus, nihilominus nos potiori innitentes consilio abstinuimus, et adhuc abstinebimus a Christian! san­guinis effusione, quoad poterimus, Hungarisque presertim vicinis, qui tot annis pro religione fideque nostra strenuissime decertarunt, tantisque nunc calamitatibus et periculis sunt diuexati, arma mouere nunquam cogitauimus, aut conati sumus ; illa potius cum prescitu voluntateque Regni Ordinum, Prelatorum, Baronum, Procerum, et Consortum , ac Regnico­larum, in regem assumi, magisque amorem et affeetionem, quam ódium et inuidiam ab eis expectare volentes. Sperantes item, quod attentis liijs iuribus nostris, nos in regem Hungarie assumere debeant, quandocquidem nos, si quod absit, ipsi votum hoc nostrum negligerent, de tarn liquido iure nostro nullo pacto decedere volumus, neque intendimus, idque si per nos relinqueretur (quod tarnen nequaquam faciemus), com­pertum liabemus, Sacram Cesaream et Oatholicam Maiestatem prefatam illud nunquam deserturam esse. Preterea Oratores nostri prefati apte refellere, diluereque studebunt rumores falso ab aduersarijs nostris disseminatos, quibus tam nos, quam ipsain etiam Nationen! Germanicam Hungaris infestam redderent, Nos scilicet regnum hoc vi et armis inuasuros, libertateque omni ac priuilegijs exutum, in

Next

/
Thumbnails
Contents