Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1526. Deczember.
1526. deczembeK, 101 meíara seruitutem redacturos esse, quod falsissimum est, ex eoque contrarium verum esse arguitur, cum vt in cuuctis Austriace prosapie inclyteque domus nostre principibus, predecessoribus et progenitoribus nostris, genuina quedam Semper fuerit dementia, quam deo dante nec in nobis desiderari volumus, quam equidem vnice hactenus amplexati sumus. Ideoque ipsos adhortabuntur enixe, vt liijs ac friuolis alijs rumoribus , qui vulgo et falso sparsi forent, aut in posterum spargerentur, nullám penitus fidem adhibeant, sed potius falsis calumniatorum suggillationibus imputent. Nec absterreat eos a suo proposito, si qui in contrarium niti vellent, asserendo nos, ob id regni illius capaces esse non posse, quod non calleamus linguam Hungaricam, quum et alij Germanorum principes regno illi et bene laudabiliterque prefueriut, sicut et Alberti, Wladislaique Regum Hungarie temporis videre licuit, qui nonnisi pacifice et inculpabiliter hoc ministrarunt, quorum nos vestigijs inherentes itidem facere pro viribus nostris adnitemur. Promittent quoque eisdem Statibus et Ordinibus, quod omnia et singula regni huius priuilegia, libertates, decreta et consuetudines hactenus obseruatas de cetero non tantum conseruare firmiterque tenere et adimplere, sed etiam illa eis maiora amplioraque efí'icere velimus et intendamus, Nec eos vereri debere, quod exteros suis adhibere consilijs, aut alienis a Natione Hungarica benefitia, dignitatesque Ecclesiasticas conferre velimus, Sed potius nos statuere atque ordinem dare velle, vt hec apud eos, qui de sanguine nationeque hungarica progeniti sunt, perpetuo maneant, Nosque 11011 minori cura laboraturos, vt ódium, si quod inter Germanos atque Hungaros hominum maleuolentia et artibus inoleuit, in amorem mutuum fraternumque mutetur et emendetur. Et denique ingenue pollicebuntur, nos velle eos taliter regere, regnumque hoc administrare, vt ne quid vnquam in gratia, dementia, liberalitate, benignitate, alijsque vere regijs dotibus desiderare debeant. Demonstrabunt item inter alia, quam stúdiósé diligenterque causam Hungarorum contra Turcam semper fouerimus,