Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1526. Deczember.
152(3. DECZEMBER. 65 ipso etiam Rege inuito, qui tarnen instanti periculo motus se opponere non audebat. Commemorabuiit insuper eis infelix bellum, quod Serenissimus Rex Ludouieus antedictus cum Turca estate proxime preterita liabuit, simul et cladem non regni liuius solum, sed et totius Christianitatis miserrimam, qua factum est, vt non sít in toto lioc regno, qui non aliquos ex suis olim dilectissimis adhuc desideret, qua sane nulla maior aut infelicior pluribus ablxinc seculis orbi Christiano illata fuerit. Quo maximé vigente, quum Wayuoda cum exercitu suo a Rege vocatus esset, ipse ex composito (nam eius erat hominis studium dominanclique libidó incredibilis) dubij martis euentum quasi e speculo prospectans, Regem cum subditis in luto, quod aiunt, hesitare passus, turpiter dereliquit, quibus sublatis hosteque iam ex Buda discedente, tum consilij sui rationem, quod diu intra virulenta precorclia aluerat, detexit, quod ex facto liquet, cum arce preoccupata, sibi eum titulum vsurparit, ad quem iam pridem anlielabat. Nec minor est culpa , quam sibi mir um in modum auxit amissione arcis munitissime Wissegradi et sacre regie corone, sue demandate custodie, quam per manus quarumdam muliercularum, vti dicitur , denuo recuperans, suo tandem capiti imponi fecit. Adsunt item querele satis atroces , quas itidem exponent eis super direpcione vectigalium regiorum et acerbissimis exactionibus , quibus tot annis Transsyluaniam vexauit , de quo vt ingenue, ita vere testari possent Saxones et Siculi , si liberam saltem vocem emittere auderent ; vltra quas sunt et aliorum querimonie grauissime, nempe quam atrociter ipse familiaresque sui vicinos et presertim tenuioris sortis Nobiles tractauerint. Egregium hominis facinus et merita, quibus si dijs placet, se dignum arbitratus est, vt Rex designaretur. Quibus ordine recensitis, tum ad hec descendant , quod licet nos Serenissimi olim Wladislai Hungarie et Bohemie Regis gener, nos vigore contractuum inter Sacratissimum olim Fridericum Romanorum Imperatorem, Proauum nostrum, atque Serenissimum quondam Mathiam Regem Hungarie, et subinde Magyal' Országgyűlési Emlékek. I.