Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535-1536.
674 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535 — 1536. ne jn hac parte contrarium jnter regnicolas tenerem, quod facturum me, juxta debitam obedienciam, spoponderam; cumque de voluntate eiusdem Serenissime Maiestatis Vestre, jdem dominus Gerendy regnum lioc jngressus fuisset, ad liec congregaeione generálj ex mandato Maiestatis Vestre jndicta, quum autem ego ad superiores partes Pannonié, pro curacione salutis corporis mej, transissem, neque congregacionj istiusmodj jnteresse valuissem, deputaveram nihilomagis et miseram jn eandem congregacionem certos et speciales homines et familiares meos, cum ea plena jnformacione, ad quod Maiestati Vestre responderam, jn nullo vel in minimo, deus mihi testis est, refragando; sed quum per dominos et regnicolas pro voto Maiestatis Vestre dominus Gerendy non esset acceptatus, jntellexi coram Maiestate Vestra declaratum esse, me cum domino episcopo Zagrabiensi, per homines meos habuisse jntelligentiam, causamque illius controversie me fuisse, quodque ita super dampno Maiestatis Vestre cum eodem episcopo concordassem Interim autem dominus episcopus Zagrabiensis, con vocatis nonnullis dominis regni, qui sibi videbantur, apud domum suam Dombrij fecit congregacionem, jllicque quicquid sibi videbatur omnia conclusit, me quoque per quendam specialem hominem suum, qui in episcopatu illó temporalium vicém gerit, jnvitabat, multisque verbis rogabat, et certas raciones ostendebat, vt et ego Dombrum et Crisium jn medium eorum venirem; constituerant autem, quod pro certo jntellexi, si illac accessisseni, me sicario more perdidissent; jtaque clementissime rex et domine, cum talibus, qui jn pcrniciem capitis mej machinantur jnsidianturque mihi, si Maiestas Vestra jnter nos talia non rectificabit, videat qualiter Maiestati Vestre servire possem ; et deinde jdem episcopus ad diem assumpcionis virginis vgloriose Crisium convencionem jndixit, vbi cum illis, qui cum eo et jn primo loco Dombrij videlicet fuerant, conveniens, quasi de public;» tractaturj, ad vniuersitatem nobilium, qui certi et speciales jbidem convenerant, certas proposiciones detulerunt, et vt super illis, que ipsis et pro reipublicae salute viderentur vtilia, jntencionem eorum pronuncciarent, requisiverunt; vbi quum eadem vniuersitas nobilium, fideles Maiestatis Vestre, tanquam probi