Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535-1536.
HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535. —1536. (041 christiani, amatoresque patrie et. publiei boni, jntencionem eorum dominis jllis, prout optaverant, pronuncciassent, huiusmodi consultam eorum deliberaeionem, liij qui Dombrij fuerunt, acceptantes, quod jamdudum Dombrij conclusérant, edixerunt, que omnia Serenissime rex aperfce contra libertatém regni et pocius jn perniciem ejusdem vergunt; definierunt namque, vt juxta regestum decimale episcopatus Zágrábiénsis, et colonj sessionatj, et inquilinj, et montaniste, misereque filatrices (?) ? deinde eciam vnius domus vniversi nobiles, dein de etiam presbyteri, hoc est plebanj, et altariste, atque prebendarij, et alij jobagionibus carentes, per singulum vnum florenum statim solverent, vtque solus episcopus Zagrabiensis et Thezaurarius et connummerator ac exactor fieret, jlleque presbyteros et prediales suos ad connumerandam huiusmodi jnauditam taxam vbique per totum regnum deligeret et mitteret; qualem quidem taxacionem Serenissime princeps nullj vnquam principum oblatam et datam esse, est auditum; facérét autem bee maximam summám, atque jn hoc regno nun quam auditam. Maiestas Vestra sepius optavit sibi ex hoc regno suo Sclavonie contribucionem, prout principi nostro, darj; que Maiestati Vestre neque juxta solitam dicam est oblata,- quemadmodum superioribus diebus experta est Maiestas Vestra , neque aliud jntelligat Maiestas Vestra, quam illos aliquot, qui talia ordinarunt pro commodo eorum privato, marsupioque replendo ordinasse; solus enim episcopus et Thezaurarius et exactor atque connumerator est, et vnum ex suis familiaribus jn capitaneum delegit, qua consuetudine nunquam hoc regnum vsum est; habuit semper banum, qui vicém Maiestatis Regie tenuit, js fűit et bauus et ductor totius regnj ; quod si quando regnum exercitum suum jn regni defensionem mittere debuit, hujusmodj exercituj capitaneus vnanimiter electus constitutus est, sed jlle quoque cum toto exercitu sub potestate banj fűit. Hec Serenissime rex ordinata sunt, nobis aliquot, qui tales dominj sumus, prout illj sunt, qui hec ordinarunt, et totj vniversitatj nobilium jn praeiudicium, libertatemque tocius regnj contra, nam tota vniversitas jlla nobilium, qui Crisij fuerunt, non acceptaverunt conclusionem istiusmodj, statimque tum ex illis, qui jllic jnterfuerunt, tum eciam alij certj capitaMagyar Országgyűlési Emlékek. I. 41