Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535-1536.
663 HORVÁT- KS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535—1536. (527 signanter sua clemencia erga Nos providere dignetur, quoniam Turce et modo vt alias seviciam tyrannidemque ipsorum jncessanter jn nos et nostrates exercent, hanc miseram jn vltimoque periculo labentem prouinciam devastant, et depopulantur; jntus vero, multe dissensiones, controuersie ac jniusticie inueniuntur et exorinntur, nos autem auxilio, prouisione et omnibus', que ad lioc sunt necessaria, Maiestatis Vestre, per eandem penitus destitutj, non defendere, 11011 excubitare siue ztrasas teuere, 11011 denique justiciam jnter nos exercere posse. Tandem percepimus dominum Nicolaum Jwryssych Maiestati Vestre dixisse, nos pro seruicijs nostris, que Maiestatj Vestre sub capitaneatu suo jmpensi sumus, persolutos per eum fuisse ; lioc ipse Maiestati Vestre si retulit, nec nobis, neque dictis suis satisfecit. Et Maiestati Vestre tanquam domino nostro naturaliter graciosissimo, humillime supplicamus,talibus dictis sew disuasionibus quorumcumque ne dignaretur Maiestas Vestra locum dare ; que autem loquimur, vera sunt, vt Maiestas Vestra ab fenygh Mesther, qui tunc fűit nomine Hausa (?), sub fidej sue prestitucione, acta rej de facili accipere poterit. Et iterum Maiestati Vestre humillime supplicamus, ne Maiestas Vestra sic jnconsiderate huic misere et fere funditus periture, omnique spe jn Maiestatem Vestram posite terre extremum jn excidium deuenire permittere dignaretur, hocque Maiestas Vestra super suam et parentum suorum animas ne assumere dignetur, quoniam omnes aduerse accidentes, que ex Maiestatis Vestre huiusmodi jncuria huic misere terre jn tempore presenti accidere possent, ex cuius, quod Deus auersare dignetur, periclitatione, vicinis et alijs terris Maiestas Vestra, deum et solam justiciam eius intuens, de facili perpendere posset. Maiestas tandem Vestra, Regiam suam dignitateni considerans, qualis status, condicioque nostra de Maiestate Vestra, regnisque suis, clemencia et auxilium quäle sit, cum nostri jobagiones sine numero jn regna Maiestatis Vestre transferuntur et abducuntur, mittunt enim ad jobagiones nostros ipsorum nunccios, multa subsidia et presidia jllis pollicentes,