Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535-1536.

630 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535 — 1536. multasque expensas eis mittentes, sic abuocant, cum quibus ijdem leuautur et deducuntur de terra nostra, ad jllaque regna transferuntur. Verumtamen si hoc regnum Maiestatis Vestre per Thurcas desolabitur, quod clementissimus et misericors deus avertat, et jntercipietur, nec vicina, nec Austria, neque remociora regna ab jnsultu deuastacioneque Thurcarum, ex­cepto dei auxilio, secura ésse poterunt. Eapropter Maiestati Vestre humillime supplicamus, vt Maiestas Vestra jubere ac jndicere, firmissimoque mandato committere dignaretur, vt jn regna Maiestatis Vestre jobagiones et colonos nostros ne transferri facerent, irnrno illos eciam homines et jobagiones nostros, qui exhinc ad jllas partes translati sunt, remitti et restitui facere dignaretur. Finaliter per Maiestatem Vestram tanquam dominum nostrum clementissimum , seruicia nostra jam per nos deser­uita graciose íieri persoluta, omnemque clemenciam et auxi­lium ferri prestolamur. Quodsi autem Maiestas Vestra nos jn vltimo periculo positos et pendentes , omnino derelinquet; Supplicamus Maiestati Vestre humillime, vt nobis literas nostras Maiestati Vestre medio comissariorum suorum pre­dictorum per nos missas, reddere et restituere dignaretur; nos autem literas comissariorum ex parte Maiestatis Vestre nobis datas, quarum paria per hos nuncios nostros Maiestati Vestre, vt premissum est, misimus, remittere et restituere volumus. Iccirco Maiestati Vestre humillime supplicamus, ne hoc jn animum Maiestatis Vestre maliuolum accipere dignare­tur ; verumque vnde nos commeruimus pro tam fidelibus nostris seruicijs, nullám clementiam , nulluni per Maiestatem Vestram promissum bonuin a Maiestate Vestra accipere , ha­bere et consequi potuisse, penitus jgnoramus (?). Si a Maiestate Vestra omnino derelinquemur, velle nolle rebus et negocijs nostris prouidere et consulere cogimur. Super quibus omnibus premissis a Maiestate Vestra cle­meiitissimam relationem expectamus. Az irat élén: Barones, Proceres Nobiles ac Milites Regni Croatie. (Eredetije, Horvátország nagy pecsétjének helyével, a bécsi cs. és k. titkos levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents