Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 575 Articulus XLin. Quod autem Maiestas sua usque modo, in quibusdam castris custodiendis, usa est externis officialibus et castellanis, respondit: excusatione non egere , apud eos praesertim , qui maximé sciunt bellorum motus et diuisionem Regni in causa fuisse; adeo quod Maiestas sua, etiam si voluisset, propter baec et aliarum rerum exigentiam, aliter se gerere non potu­isset. Rebus tamen ad statum pacatiorem et solidiorem ad­ductis, Maiestas sua Regia offert se ita exhibituram, quod in hac etiam parte, Status et Ordines Regni de eius Maiestate non sint ullam liabituri querelam; id quod, Deo optimo maximo authore, sua Maiestas breui etiam futurum sperat. Articulus XLIV. De rebus et negotiis fodinarum ac Montanarum ciuita­tum, earumque Praefectis et Officialibus , deque arcibus , quas Regnicolae serenissimam dominam Mariam Regiam viduam iniuria obtinere queruntur , et item de Tricesima Posoniensi, ac decima Episcopatus Jauriensis , simul etiam de ducentis equitibus armatis, per eius Maiestatem Reginalem eonseruan­dis : Regia Maiestas , et literis , et nunctio sese apud suam Maiestatem Reginalem diligenter tractaturam offert ; ita ut in his omnia pro voto fidelium suorum efficiet. Articulus XLY. Noua item et inconsueta vectigalia , quae fortassis ex iniuria temporis erecta sunt , praesertim Leuchouiae et in Cornaron, Maiestas sua abolenda curabit.. Strigonii etiam de eo quod anno superiori , certis ex rationibus et causis , exigi caepit, quatenus ipsum vectigal in incommodum Regni vergere Maiestati suae demonstratum fuerit, sua Maiestas curabit mature prouidere. Articulus XLYI. Excubias item Strigonii , aliisque in loeis necessariis, Maiestas Regia tenebit, et talem ponet ordinem, ne quid desit.

Next

/
Thumbnails
Contents