Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

576 A NAGYSZOMisATI É S POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. Artieulus XLVII. Cum denique a pluribus annis querela publica fuisset, de metis Regni a parte Morauiae, Austriae , Styriae , Carinthiae et Carniolae reuidendis et rectificandis: propterea ad haue rem perageuclam, primo quoque tempore ipsi Commissarii eligantur, et ea quae ad hanc rem iam tandem mature perfi­eiendam, Regia Maiestas necessaria fore cognouerit, suam habeant exequutionem. Artieulus XL YIII. Pro administratione iustitiae, ex ordine quoque Nobilium electi sunt Assessores numero sex, qui arbitrio Maiestatis Regiae, etiam in consilium admittantur, iuxta antiquam con­suetudinem Regni, quos denique, et cum eis simul etiam ex Sclauonia unum, qui ex potioribus acl id fuerit electus, Maie­stas sua Regia non grauabitur in tractatibus pacis suo tem­pore admittere. Artieulus XLIX. Locus autem administrationis Regni, donec auspice Deo Regnum recuperabitur, fiat Posonium. Artieulus L. Item in Regno Sclauoniae, pro eiusdem Regni defensione et tranquillitate publica restituenda, et ut ibi quoque omnia suo ordine gerantur, Maiestas Regia curabit mature de Bano praeficiendo prouidere. Artieulus LI. Immunitates Eeclesiarum parochialium semper obser­uentur, nec quispiam, sub poena in generali Decreto expressa, eas audeat violare. Artieulus LH. Item, si quispiam praesentes inducias, quas Maiestas Re­gia cum suo aduersario habet, iam diupublicatas temere violare

Next

/
Thumbnails
Contents