Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

562 A NAGYSZOMISATI É S POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. Que de expedicione Maiestatis Regie in Hungáriám diéta fuerunt, non ad eorum injuriam prolata fuerunt, quia Maie­tas Sua optime seit, quomodo se erga ipsam gesserunt. Super domibus rusticis et progressu exercitus etc. Maie­stas Regia eos contra antiquam eorum consuetudinem, que a predecessoribus suis Hungarie regibus observata est, non gravabit. Articulus de bonis restituendis, Maiestati Sue piacet, prout jacet. Articulum sequentem de peremptoria citatione contra eos decernenda, qui bona alicui restitui debenda temere retinerent: Maiestas Sua clementer admittit, cum ipsi nihil in eo jntendant regie authoritati derogare. Quoad locumtenentem Palatini, quando ab universis sta­tibus et ordinibus ille nominabitur, et Maiestas Regia seiet illum pro regno esse vtilem et jdoneum, cum eo tractabit, et si poterit, concordabit. Ceterum ijdem statns et ordines satis intellexerunt, (quod) rationabilibus et arduis causis Maiestas Sua ad jnstantiam pro­vintialium suorum mota fuerit ad monete Hungarice prohibitio­nem, quod quidem interdictum Maiestas Sua ex eisdem causis et periculis, que sequi possent, tani subito relaxare non potest, non quidem'propter Cremniciensem, aliamque bonam mone­tam, sed ob falsam et adulterinam, quam vulgus a bona dis­cernere nescit; quicquid autem Maiestas Sua etiam apud jmperij status et ordines aliosque provintiales suos, racione monete Hungarice et pro regni ac ipsorum commodo et mutuo provintiarum commertio provehendo facere potest, hec quo­que graciose faciet; verum in falsificatores monete passim in regno procedendum erit, et graviter animadvertendum, ne similia de cetero jn fraudem publicam ab aliquo committantur. Articuli duo sequentes de exaetione subsidij et subsidio Maiestati Regie oblato , Sue quoque Maiestati Regie piacent. Preterea sciunt status et ordines, qualiter et quare sic vti videtur hijs belli temporibus et regno separato, ac tot turbulentijs in regno vigentibus, cum aliquorum castrorum custodia ac prefecturis actum fuerit; in ijs vero et alijs jn posterum se Maiestas Regia geret, sicut predecessores sui fecerunt.

Next

/
Thumbnails
Contents