Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
1535. OKTÓüEH — deczemUEli. Super debito Beruardi camerarii, Maiestas Regia, sicut petierunt, Serenissime domine regine Marie scribere, contenta est. Super debito vero eiusdem Bernardi domini Strigoniensis, locumtenentis et Transsylvaniensis Maiestatem Suamjnforment. Metarum revisionem Maiestas regia fierj ordinabit, quare et ipsi commissarios suos eligant et deputent, qui certo compareant, nam ex alia parte commissarii patriarum Maiestatis Regie suo loco et tempore omnino comparebunt. In Moravia vero sine diéta prius tenenda talis revisio fierj non poterit; sed in príma clieta, que tenebitur, curabit, ne in hac quoque sit mora vel defectus. De Yectigalibus jnsolitis Maiestas Regia prius respondit, et causas ostendit, quare ad teloneum Strigonij erigendum piota fuerit; parata est autem Maiestas Sua novitates, que istis turbulentis et belli temporibus forsan jn Cornaron et Leucliouia jntroducte forent, tollere, et abrogare; sed de Leucliouia Maiestas Sua nihil novit, petitque clariorem superjnde í nformationem. Supplicationes privatarum personarum Maiestas Regia sibi oblatas clementer audiet, et revidebit, ac pro vniuscujusque juribus et meritis, se graciosum exhibebit. Ad banum Sclavonie preficiendum Sua quoque Maiestas se paratam offert et benignam. Causam et differentiam que est jnter magnificos comites de Zrynio et Yalentinum Tereck, Maiestas Regia, pro eorum petitione, audiet, et jn ea secundum consiliutn ipsorum amicabiliter, aut de jure aget. Super arce Chazyn electo Tininiensi per Petrum Kegle-' wich restituenda, Maiestas Regia quoque graciose, et vt honestum erit, aget. Demum scire cupit Maiestas Regia, qui sint ij, qui loca in veris metis-Hungarie existentia dicarj, et juditium in eis administrarj non permittunt, vt superinde juste, prout petunt, providere valeat. Quoad postremum vero articulum, respondet Maiestas Sua, quod ipsi viderunt et cognoscere possunt, mentem Maiestatis 36*