Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

558 A NAGYSZOMISATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. et jnde sequentibus, contra personam et offitiiun camerarij Bernardi Behem ad longum deducta sunt: Maiestas Regia absque scitu et assensu Serenissime domine Marie regine Hungarie et Boheniie etc. sororis sue dilectissime, in hoc, vt honestum est, petendo et habendo, nihil presertim ex abrupto et tarn subito, agere potest, preter jd, quod Bernardus ille, etiam si talis foret, qualem esse asseverant, non nisi auditus et convictus sit comdemnandus. Super eo vero, quod jdem Bernardus jn summa plus quam triginta duorum millium florenorum debitor remanserit, tempore pugne Mohachiensis ; ipsi etiam status et ordines Maiestatem Suam latius aliquanto et per documenta liquida, pro debiti illius verificatione majori , velint jnformare ; habita enim jnfonnacione sufficienti, nollet in hoc aliquid Maiestas Sua negligere. Sunt autem nobiles aliqui jn montanis illis existentes, aut circumvicini, qui eisdem montanis non parva damna jnferre dicuntur, cum quibus, de consilio eorundem statuum et ordi­num, efficaciter agendum est, vt a similibus abstineant, cum ex ijs desolatio fodinarum et certissima ruina sit formi­danda. Ad revisionem vero metarum Maiestas Regia clementer est jnclinata et propensa, eamque putat bonam fora pariter et necessariq,m ; et propterea capitaneis patriarum suarum here­ditariarum scribet, vt se ad talem revisionem preparent, et ad diem et locum Hungaris pariter et ipsis prefigendum vadant, similiter et ipsi Hungari curent, vt jnterim comissarij ad hanc revisionem eligantur, et deputentur, nobisque comissariorum et personarum liujusmodi deputatio facta jntimetur, et quod ad constitutum diem omnibus jncolis designatis, compareant ; ad hoc enim subditi nostri prompti sunt et parati ; quin, etiam conqueruntur Stirie provintiales, sepius antea suos comissarios se ad loca designata deputasse et misisse, neminem tarnen ab alia parté hucusque venisse, aut comparuisse. Super insolitis vectigalibus, que allegantur imposita, Maiestas Sua respondet: se nulluni jmposuisse vectigal in pre­juditium regni et jncolarum, sed potius pro vtilitate et bene­ficio eorum et communi securitate fidelium Maiestatis Sue, vt

Next

/
Thumbnails
Contents