Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 593 constat in teloneo Strigoniensi, quod non alia racione institutum fűit, quam quod interciperentur blada et frumenta, que hostes et adversarij Maiestatis Sue alioqui magua frumenti caristia in ijs superioribus partibus tunc existente, et plus etiam tali modo crescente, conabantur per aquam deducere et asportare; et vt commodum vel lucrum exinde proveniens castro Strigoniensi applicaretur, jdemque Castrum eo melius sustentaretur. Si quid est autem, vel erit in hoc etiam, quod jn regni vel jncolarum illius jn commodum et gravamen démon strarj poterit, ad hoc quoque avertendum se Maiestas Sua regia graciose voluit offerre. De vectigalibus autem Leuchovie Maiestas Regia non habet noticiam, quare de hijs etiam status et ordines poterunt Maiestatem Suam latius informare. Excubias item Strigonij, aliisque in locis necessarijs Maiestas Regia tenebit, et talem ponet ordinem, ne quid desit. Preterea Maiestas Sua racione sex personarum et assessorum, et vnius ex potioribus regni Sclavonie nobilibus, jn consilium Maiestatis Sue, et ad traetatus pacis suo tempore admittendorum, se clementem etiam exhibebit. Locum vero administrationis regni, quem status et ordines Tirnavie esse putabant, Maiestas Regia commodiorem Posonij fore putat. De bano Sclavonie constituendo, Maiestas Sua quantotius providebit. Reliqui tres articuli: de jmmunitatibus ecclesiarum parochialium servandis, de modo agendj contra violatores jndutiarum, et de restituendis spoliatis ecclesiasticis in jntegrum, equitatj quidem et honestati conformes esse videntur, quare et hos Maiestas Sua clementer admittit. Sequentes item tres articuli: de bonis hereditarijs Johannis Scepusiensis, per eos, qui illa occuparunt, ad Maiestatem Regiam offerendis, et de libertatibus civitatum liberarum et montanarum, ac etiam Nazadistarum: sue quoque Maiestati piacent. De provisionibus alienigenarum, jn montanis civitatibus,