Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
1585. OKTÓBER —DECZEMBER. 557 ad hec pro regni vtilitate constituenda subministrent; jdcirco Maiestas Sua regia juxta commune ipsorum consilium, opinionem et assensum, huic quoque articulo clementer assensit, petens, vt et ipsi latius jnter se concordent et definiant, quid et quantum simul vel separatim, secundum consuetudinem observandam, sit tribuendum. Articuli duo sequentes, quorum alter est de comitibus non juratis, alter vero de comite aliquo ab of'fitio destituenclo, si per vniversitatem nobilium Maiestati Sue querimonia contra talem fuerit exhibita et porrecta : sue quoque Maiestati piacent. Similiter et alij articuli sequentes Maiestati Sue piacent: videlicet de ijs, que comites etiam jurati extra consuetum sedis judiciarie locum in aliquo comitatu egissent; item de judiciali administratione officialium extraneorum jrritanda, et de decimis frumenti et vinj, et condependenti eius articulo per totum. De abstinendo a mutua liga et conjuratione totus etiam artieulus Maiestati Sue piacet. Quod autem nemo cogatur extra regnum juri stare etc.; ad hoc Maiestas Sua respondet: quod non aliter in hoc aget, neque eos gravabit, contra ea, que Maiestatis Sue predecessores, Hungarie reges fecerunt. Super offitijs et benefitijs et prefecturis arcium, etiam vectigalium alienigenis non concedendis ; se quoque Maiestas Sua jrreprehensibilem exhibebit, nec minus se in ijs, quantum rerum occurrentie patientur, ad jnstar predecessorum suorum geret; castra quoque et oppida pacis tempore sic providebit, vt justam superinde non sint habiturj querelam. Quod autem Maiestas Sua vsque modo jn certis castris custodiendis vsa est exteris offiicialibus et castellanis, excusatione non eget apud eos presertim, qui maximé sciunt bellorum motus et divisionem regni jn causa fuisse; adeo, quod Maiestas Sua, etiam si voluisset, propter hec et aliarum rerum exigeiitiam. aliter agere non potuisset, rebus vero ad statum pacatiorem et solidiorem aliquando adductis, Maiestas Sua Regia se quoque geret ita, quod in hac etiam parte de Maiestate Sua rationabiliter contenti remanere possint. De ijs vero, que de fodinis aurj at argenti et aliorum metallorum jn civitatibus montanis,