Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

532 A NAGYSZOMisATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. postea factum est, ut provinciales atque universi patriarum istarum jncole monetam liuiuscemodi diu et in non paruo numero collectam maiori damno et leuipendio coacti sint transmutare et erogare. Precipue uero, cum interea acciderit, quod Maiestas regia prelibata se cum certis et potioribus sacri Romanorum jmperij principibus, statibus et orclinibus eoncor­dauerit et convenerit de certo et iusto grano ac moneta per totum fere jnrperium clistribuenda, et hec modo progressum et effectum suum habere ceperit, et Maiestas Sua pactis et con­yentis cum principibus antedictis ea ele re factis et erectis in nullo penitus contraire, sed illis potius stare et in omnibus ac per omnia in ijs etiam Maiestatis Sue provincijs Austriacis obtemperare habeat et teneatur. Idcirco status et ordines antedicti regni Hungarie ex ijs, alijsque causis iuste perpen­dendis et ex sernet ipsis facile cogitare et diiudicare pote­runt, quod Maiestas regia etiam si uellet aut cuperet, presenti eorum petitioni condescendere aut acquiescere non possit. Cum hoc illud ijs omnibus, que inter Maiestatem Suam, dictosque principes et status jmperiales conventa simul et conclusa nuper fuerunt, futurum sit nedűm directe contra­rium et adversum, sed etiam istis provintijs earumque jncolis et hominibus preter gravissimam iacturam et incommoda, quibus antea gravati fuerunt, gravamina longe maxima gene­rare et extreme denique ruine fomentum ^et causam prebere possit. Verum quia Maiestas regia regni sui Hungarie eiusque regnicolarum honori, benefitio, et incremento non minus quam reliquorum Maiestatis Sue regnorum, principa­tuum et provinciarum utilitati (ut semper fűit) aífecta est et propensä; Eapropter Maiestas Sua regia unacum ipsis stati­bus, ordinibus et regnicolis Hungarie nihil pretermittet, sed potius hanc eorum petitionem principibus, statibus et ordini­bus imperialibus, cum quibus ratione monete, ut dictum est, Maiestas Sua fecit conclusionem et ordinationeni; ac etiam Maiestatis Sue provincialibus in proximis generalibus eorum congregationibus et dietis exponet ac declarabit, et maiori quo poterit studio et diligentia cum eis aget, si ad iustum monete granum et valorem aclduci et cum regno Hungarie super hoc concordari queant; id quod non solum Hungarie

Next

/
Thumbnails
Contents