Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKT ÓBER —DECZE J1BER. 533 regno, atque ipsi quoque imperio Romanorum, nationique Germanice, sed et potissimum Austriacis Maiestatis Sue pro­vintijs, que mutuis vigent et agunt cum Hungaria commertijs, commodo et augmento cedet, viarumque munitioni utile erit et proficuum. Sed cum tanta sit adhuc animorum diversitas et contrarietas in Hungaria, uti manifesto apparet, et unus­quisque pro suo libito monetam cudere moliatur, et monete falsificatores propter demeritum suum merita gravique pena non afficiantur: videtur hoc difficilime suum aut votiuum ef­fectum habiturum, etiam si bonam monete sue probationem tenent, nisi debitus in eis ordo teneatur, et observetur. Quare status et ordines prenominati regni Hungarie curent unacum Maiestate regia sepedicta, in qua nihil deerit, quod semel huic calamitati tam miserabili et presenti regni Hungarie condi­tioni consulatur, ut obedientia debita Maiestati Sue prestetur, moneta in una sola manu relinquatur, et contrafactores aut transgressores irremissibiliter et gravissime puniantur, et in ijs omni consilio et assistentia Maiestati Sue opitulentur et assistant. Quo facto Hmigarie regnum non tantum in ijs, sed et in alijs quoque rebus prosperabitur, ac juris et justicie administratio, necnon obedientie et monete laudabilis ordo tenebitur, pro utriusque regni et prouincie utilitate et comer­tiorum omnium utrobique exercendorum augmento, et alterno auxilio alteri provincie per alteram ferendo et per semet­ipsam sublevando et conservando. Excubias Strigonij , alijsque locis uecessarijs Maiestas regia tenebit et superinde talem quoque ordinem ponet, ut uihil in eis deficiat. De bonis in Croatia et Sclavonia constituendis Maiestas regia cum ipsis dominis et regnicolis tractabit et concludet. Super observatione et celebratione iudiciorum Maiestas Sua similiter cum eis, et alijs regnicolis gratiose deliberabit. Super insolitis vectigalibus, que allegantur, esse impo­sita, Maiestas Sua respondet, se nulluni imposuisse vectigal in regni aut regnicolarum preiudicium aut gravamen, sed potius pro benefitio et commodo ac communi securitate regni et fidelium Maiestatis Sue regnicolarum, ut constat in telonio Strigoniensi, quod non alia ratione institutum fuit, nisi quod

Next

/
Thumbnails
Contents