Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

528 A NAGYSZOMisATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. Melléklet: Articuli responsionis Regie Maiestatis nunc,ijs dominorum et nobilibus faciende. Opinio domini Strigoniensis est, vt Maiestas Regia pro desiderio dominorum et nobilium dietam futuram celebrari faciat, nuncijs autem eorundem respondeat modo infrascripto Quod Maiestas Sua, nolens fideles suos pro nunc con­ventu vlteriori gravare, deliberaverat, vt a modo jmposterum omnia spolia et depredationes, jndebiteque exactiones, inter subditos suos cessarent, contrarium autem facientes per omnia remedia emendari facérét; de jniurijs autem et spolijs violen­tijsque et occupationibus preteritis, judicia celebrari, et illa exequutioni demandari facere vellet, vt quisque regnicolarum suorum libertate sua gaudere posset; ad supplicationem ta­rnen fidelium suorum, annuit bonis de causis, vt pro festő beati Andree apostoli proxime venturo, Posonij conventus generalis celebretur, et illi Maiestas sua personaliter interesse, ac defensioni, libertatique fidelium suorum, unacum dominis, prelatis, baronibus et regnicolis consulere parata est. Si autem Maiestas Regia jn eodem conventu aliqua ex causa personaliter interesse non posset, dicat se missurum pociores dominos de curia sua, qui diete interesse, mentemque Maiestatis Sacratissime fidelibus suis aperire debebunt. Si Maiestas Sua consenserit conventui futuro, alio modo debent vocari domini et nobiles per literas et nuncios Regie Maiestatis, quam ad dietam Thyrnawiensem fuerant vocatj. Item Maiestas Regia inter dominos militares et aulicos proposuerat talem facere ordinem, vt quisque eorum in suis bonis gentes suas alere, ab illation ibusque damnorum et spo­liorum cessare, soloque stipendio contentari deberent, in his autem nihil aliud restabat, quam vt in presentj conventu do­mini et nobiles de modo et ordine tractarent, quibus hec omnia commodius exequi possent. Item, de monetis Maiestas Regia curabit brevi eum facere ordinem, vt jlla absque damno exponi possit. Item, de jndebita exactione tricesime Strigoniensis, que-

Next

/
Thumbnails
Contents