Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 529 ret modum Maiestas Regia, vt per hoc quoque fideles sui non gravabuntur; si enim aliquid solvendum erit, non per subditos Sue Maiestatis, sed partis adverse solvetur, vnde fideles Ma­iestatis Sue non damnum, sed commodum non parvum lia­bebunt. Item, duo nobiles tempore finalis conelusionis pacis, ad­liiberi poterunt. Item, Maiestas Regia excubias sive strasas Strigonij, medio servitorum suorum servare curabit. Item, Licet Maiestas Regia subsidio vnius íloreni, quod domini Maiestatj Sue offerunt, parvam admodum expeditionem facere potest, nihilominus optat Sua Maiestas, vt ad connu­merandum illud non in festő Lucie, sed in proximo festő beati Martini episcopi et confessoris dicatores emittantur, vult hoc quoque Maiestas Sua, vt nobilitas in exolutione subsidij a dominis non dissentiat, sed unanimiter ad solutionem gentium Maiestatis Sue, vt eedem a spolijs et predationibus commodius prohiberi possint, exolvant. Quicquid autem vltra hoc in diéta futura pro bono publico et conservatione regni Offerent Sue Maiestatj, majores aget gratias fidelibus suis, et omni de­mentia sua refundere curabit. Item, Maiestas Sua contenta est tarn pro exolutione sub­sidij, quam celebratione conventus futurj ad dominos et comi­tatus literas suas regias simul et semel dare, vt cognoscant domini et regnicole Maiestatem Suam nihil aliud quam bonum publicum et conservationem, quietemque regni et fidelium suo­rum querere. Item, Maiestas Regia in conventu futuro vltra judices ordinarios sedem suam judiciariam prothonotario et assesso­ribus sedis pro celebratione debita judiciorum curabit refor­mare, medio quorum tam de bonis Hennyng, et Lypchey, quam domini Orzag et aliorum quorumcunque suis temporibus justi­ciam administrari facere curabit. (Eredetije a bécsi es. és kir. titkos levéltárban.) Magyar Országgyűlési Emlékek. I. 34

Next

/
Thumbnails
Contents