Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 527 III. 1535. Október 14. Várday Pál esztergomi érseknek Ferdinánd királyhoz intézett levele és javaslata, a nagyszombati országgyűlés előterjesztései tárgyában. Sacratissime rex et domine mihi clementissime. Oratioíram devotarum, et fi de Ii um servitiorum meorum humillimam commendationem. Que in proximo conventu Thyrnaviensi acta sunt, Maiestas Vestra Sacratissima hactenus intelligere potuit; domini enim et nobiles ex eodem conventu miserunt de eorundem medio certos dominos et nobiles ad Maiestatem Vestram Sacratissimam, supplicaturos pro futura diéta, pro festő beati Andree apostoli, Posonij celebranda, et certis alijs necessitatibus ipsorum; supplico Maiestati Vestre humillime, dignetur eosdem clementer, et absque mora exaudire, vt dominus Transsyluaniensis ad reambulationem metarum Moravie, loco et in persona domini locumtenentis, pro superintendente jre possit. Qualiter autem eisdem nuncijs Maiestati Vestre juxta opinionem meam respondendum videtur, Maiestas Vestra ex regesto, presentibas eidem misso, accipiet; cum autem domini prelati et barones, consiliarij videlicet Maiestatis Vestre eque vt nobiles supplicant, non esset jnconveniens, si Maiestas Vestra nuncijs ipsis ore proprio responderet, presertim in duobus capitulis, que tangunt celebrationem diete future, et exolutionem subsidij vnius floreni. Et maiestatem Vestram Sacratissimam deus optimus maximus conservet felicem quam diutissime. Posonij decima quarta die Octobris anno domini millesimo quinquagesimo quinto. Ejusdem Sacratissime Maiestatis Vestre fidelis servitor et humilis Capellanus Paulus Archiepiscopus Strigoniensis. Kivűl: Sacratissime Regie Maiestati Domino meo clementissimo.