Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVI. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1531-1534.
47(I HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1531 — 1534 sumptas, quam quod in spatio vnius annj, a prima mensis maij proxime elapsi vsque ad alteram primam eiusdem mensis inde sequentis annj, Turcus et Johannes Scepusiensis cum omnibus suis copijs se debeant domi continere, neque se in aliquem locum mouere, pertinentem maiestati et ditionj nostre. Ex quo facile colligitur, omnia regna et dominia nostra vbicunque existentia generaliter esse sub inducijs inclusa et comprehensa. Nec est cur amplius de tam crebra eorundem Turcorum excursione sitis anxij, cum ex vltimis literis, quas osrembeck Bassa Bosnensis ad fidelem nobis dilectum Johannem Catzianer Capitaneum nostrum in Carniola scripsit, expresse prouiittat se, intellectis nunc inducijs istis, ab armis et omnj prorsus hostilitate velle quiescere, niliilque in nos et nostros attentare, quod inducijs aduersum, aut bone paci sit futurnm contrarium. Que res satis arguit, vobisque indicare potest, securiores vos dehinc ab eo futuros, a quo liactenus damna vobis aliqua illata fuere; vos ideo gratiose requirentes, vt ijs omnibus attentis, eoque etiam consyderato, quod benigne vestri omnium memores, omnia que in securitatem et benefitium vestrum redundare queant, agere 11011 cessemus, fictis huiusmodi persuasionibus nunc et decetero nullám fidem adhibere, sed ea potius a nobis sperare et expectare velitis, que bonis fidelibusque subditis a Rege patreque pio et clementissimo expeti possint, ac debeant expectarj. Quod autem acl solutionem vobis pro seruitijs vestris impendendam pertinet, jam antea vobis significauimus perEgregium Johannem Castellaníf'i et per literas nostras, jam ordiliatos et deputatos esse Commissarios nostros, qui ad festum beati laurentij nunc instans inibi esse ac vobiscum super omnibus deseruitis computum facere et rationem ponere debeant, quos cum antequam hec litere nostre vobis reddantur, isthic constitutos esse credamus, nihil est aliud quod modo repetamus; nos ideo ad eorundem Commissariorum nostrorum tractationem et rationem vobiscum ineundam referentes. Datum Lintij 8. augusti 1531. Az irat élén: „Vniuersitati Comitum et Nobilium Croatie." (Eredeti fogalmazata a bécsi cs. és k. titkos levéltárban.) Magyar Országgyűlési Emlékek. I. 31