Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVI. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1531-1534.
482 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1531.—1534. IT. 1531. A horvátországi rendeknek Ferdinánd királyhoz intézett felterjesztése. Serenissime Rex. Supplicamus Vestre Serenissime Majestati dignetur providere nostre tuicioni et conservacioni, Nam Thurci treugas nullás nobiscum observant, sed in dies non cessant nos diversis excursionibus depopulare, et jnsuper sub nomine huius treuge omnia confinia, castra et civitates suas muniunt et fortificant. Loca deserta jncolis et jnhabitatoribus restaurant, Quorum respectu nostra patria desolationem patitur, Cum nullám provisionem habeat. Sunt etiam intrinseca nocumenta a potentibus et a manibus violentis, ad quorum refrenacionem miserat Vestra Maiestas dominum commissarium, qnem nos vti veri et synceri fideles Vestre Maiestatis benevolentissime exceperamus, directione etiam et judicio ejus vsi sumus; Sed potentes illi, qui miseram nobilitatem asueti sunt opprimere et molestare, eciam ipsi officio commissariatus recalcitrantes, allegant et proponunt, quod sub titulo huiuscemodi officij non possunt in hoc Regno aliqua judicia fieri, et quod nolint contra vetustas Regni libertates abusionem aliquam pati; quare supplicamus Vestre Serenissime'Majestati, dignetur ex jnnata sua clemencia et gratia, speciali de remedio tantarum nostrarum necessitatum, quas modo premisso patimur, providere, ac nobis, vel jn medium nostri, talem offícialem dare, qui sufficiat ad premissorum directionem, et cui non valeat aliquis abusionem quamcunque obiicere, sitque sufficiens ad obstandum tantis adversitatibus nostris. Ceterum, domine graciosissime, dum in presenti congregatione nostra interfuissemus, venerant in medium nostri fratres nostri nobiles generacionis Zmerchkowychy, et Syra-