Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVI. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1531-1534.
47(I HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1531 — 1534 ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK. I. 1531. Augusztus 8. Ferdinánd király válasza a horvátországi rendeli előterjesztésére. P erdinand u s. Magnifiei et Egregij, Nobiles fideles dilecti. Peruenit ad nos nuntius vester nobilis Martinus literátus, qui exhibitis nobis literis vestris Credentialibus 18. mensis Julij ad nos datis, singula 'petita vestra seriatim exposuit, que gratiose intelleximus, atque ex ijs perspicue videmus, vos multum in commune angi et molestia non parua affici, quod in indueijs, per nos cum Turco et Johanne Scepusiensi susceptis, nullám regni nostri Croatie mentionem factam fuisse perceperitis, eoque (vt scribitis) penitus excluso, vobis ad presens non minores, sed crebriores impetus in vos a Turcis fierj, quam ante treugas. De damnis itaque et violentijs, quas ab eis accepistis , pie quidem et paterne vobis afficimur, eaque lion parum nobis vobiscum sunt acerba et molesta. Sed de regno in induciarum tractatu (vt vos putatis) örnisso, nihil est quod timeatis, cum ea nobis de hoc Croatie nostre, ceterisque regnis et dominijs nostris a Tnrcorum et quorumuis hostium incursione et oppressione eruendis et conseruandis sit cura et studium, vt quiduis potius tentare patique malimus, quam regnum tarn nobile, tarn vetustum, et de Christiana nostra íide nobisque bene meritum, hoc modo relinquere, aut illud non equa cum ceteris sorte gaudere. Absit itaque omnis vestra in hoc cura metusque, vosque potius in patientia et resistentia vestra contra immundos Christiani nominis hostes exercere cogitetis, quam vano hoc metu perculsos et territos de cedendo aut paciscendo deliberare. Quod vt animo firmiorj et quietiori facere queatis, vobis certo significamus, inducias illas non alio nomine aut Ratione per nos initas fuisse, et as-