Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIV. FERDINÁND KIRÁLY POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1532. Apríl 2.

1532. A pril '2. 445 soluerat obsidionem, perspicue videri potuit, modus-ne í'uerit Nobis an defuerit Turco resistendi, eumque arcendi et pro­pulsandi; quem non eque, vel ipsos iateri necesse est, Jo­hanni competere, etiam si confinia, que citra Savum sunt, a Turco rebabuerit, aliaque quecunque licet moliatur et querat; Nam que söla in hac spes est, vt quando sibi maximé soli et vnico, alijsque Regnis, dominijs, auxilijs, amicis et fautoribus carenti et destituto armis non licere videt, tam potentis liostis vires retundere, tractatu id et consilijs aggrediatur: Neminem latere poterit, et boc optime per Nos agi posse, qui si non maiora, certe non minora, Regnoque et Christianitati minus nocitura, vel ab ipsomet Turco impetrare poterimus, que Jo­hannes ipse se obtenturum pollicetur et credit, quemadmo­dum et hucusque etiani nicbil boc quoque modo tractando omisimus, sed omnia ea in liijs etiam facimus, que opera et arte humana fieri potuerunt; nicbil etiam vel ipsorum Way­wodanorum et aliorum in hoc consilia et auxilia detrectantes, si modo sic agatur, ut et fidei et Religioni Nostre, et rei­publice Christiane, nobisque nullum in hoc generetur offen­diculum, prout et ipsos dubio procul acturos esse confidiínus. Hoc vero si non succedere possit, vti minimé arbitramur, superesse refugium ultimum, quod ab armis petatur, et hee, ut diximus, aliorum presertim-copijs accedentibus, nobis Deo dante semper ad mamim erunt, quibus denegate concordie et amicitie vindictam petere queamus, que in Johanne plane non esse deprehendantur, talia presertim, que tantum hostem reprimere et sprete concordie vltionem sumere possint. Et licet nos liuic conuentui iuxta denunciationem No­stram, vt supradictum est, quam libentissime in propria per­sona . interfuissemus, tamen plus proficuum et vtilius főre nobis visum est, maximé accedente ad hoc requisitione et in­stantia Sacre Cesaree et Catholice Maiestatis, Domini et fra­tris Nostri Carissimi, vt hoc tempore hic maneremus, vbi nihil aliud tractaturi sumus, quam que in defensionem huic Regno Nostro Hungarie vergere dinoscuntur, quibus et sedulo in­cumbere conamur; attento, quod per presentiam nostre per­sone multo largiorem et efficatiorem opem apud Status Sacri Romani imperij impetrarj, et in hoc casu per absentíam no-

Next

/
Thumbnails
Contents