Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
A BERENHIDAI GYŰLÉS. 153'2. 425 damus. (így) Quamobrem per Jliesuni dominum estote constantes, et in sancta veraque fide, a qua salus aeterna dependet, fortiter persistite, ac extrema quaeque perpeti (si casus tulerit) eligite potius, quam a Cristianorum religione auulsi spurcissimam seruitutem subire. Quod tamen minimé iam metuendum est. -Jam enim dei misericordia (quam nostra peccata auerterant) poenis nostris placata, aspirare suis fidelibus videtur. Turca ad Viennam repulso, Italia omni composita, Cristianis principibus inter se conciliatis, simul bello. simul pestilentia et caritate omnium rerum a Cristiano orbe remotis, adducto etiam ad vos propius Serenissimo Caesare, ut vestrae et germanorum, ac reliquae Cristianitatis seeuritati praesens prospiciat. Quod ille, nobis quidem omni studio hortantibus, sed etiam sua ipse maximé pietate, una cum Serenissimo Romanorum rege, eius fratre, rege vestro in Ratisponensi Conuentu proxime indicto, curaturus est. Nec praeterea nos aut cura, aut studio, aut facultatibus, tum nostris conferendis, tum aliorum implorandis, vestrae defensioni unquam deerimus. Itaque vos filii denuo hortamur, rogamusque, ut posita vobis ante oculos sola diuini honoris, vestraeque animarum salutis et publicae utilitatis ratione, in isto Conuentu, adiutore domino, ea statuatis, quae pristinae virtuti ac pietati vestrae sint consentanea. Quemadmodum vos etiam esse factúros firniiter speramus. Sed haec et alia plenius idem Antonius noster vobis explicabit, cui fidem indubiam habere velitis. Datum. Kivűl: „Copia bulle." (Egykorú másolata a bécsi cs. és k. titkos levéltárban. Kiadta némi eltéréssel, és a következő dátummal: „Romae XVII. Februarii MDXXXII pontificatus nostri anno nono" Baynáld Annales Ecclesiastici XIII. kötet. Pray. Annales. V. 243. Katona. História Critica. XX. 781. 1.)