Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
A KENESEI QYI'LÉS. 1532. 421 omnia damna et pericula premissa evitare eos potuisse. In hoc tarnen eos solummodo Maiestas Regia arguit, qui talium rerum fuerunt participes, bonos et constantes excipiendo. Sed quia contra potentissimum hostem Turcam, unde potissimum omnia incommoda susceperunt, opus erat non exigua Maiestatis sue provisione, Que cum sine presidio Sanctissimi domini Nostri pape, ac Invictissimi domini Imperatoris, reliquorumque Sacri Romani Imperij principum et Statuum ac provinciarum Regie Maiestatis fieri nequiret, nec ab illis huiuscemodi presidia per medias personas, vei nuncios facile, vei cum tanto effectu impetrari possent, utile censuit Maiestas Sua, causa salutis et liberationis Regni sui Hungarie, prefatos Sanctissimum Dominum Nostrum literis et Nuncijs, Imperatorem vero ac principes et provinciarum subditos in persona propria interpellare, quo melius, commodius, faciliusque liuic Negotio incumbere, et Regno suo fidelibusque subditis eiusdem providere posset. Preterea palam est, quam maximis itineribus, Terra Marique Sacratissima Cesarea Maiestas, fráter Regie Maiestatis charissimus, pro sopiendis et sedandis christianorum principum ac aliorum discordijs, et pro bono publico tocius Christianitatis, ad has venerit provincias-, cum qua ut sua Regia Maiestas conveniret, amor fraternus, honorque ac dignitas eius, necessitas quoque et tocius Christianitatis commodum requirebant. Proinde Quantum temporis in conquirendis presidijs ab Cesarea Maiestate Sacri Imperij principibus et statibus Eius Maiestas absumserit, 11011 erit difficile intellectu, si quis considerabit, Regiam suam Maiestatem Spiram pro indicta nuper Imperiali diéta accessisse, tandem ex causis evidentibus eadem prolongata, rursum rediise, Et undequaque cum suis hereditarijs provincijs pro auxilijs et subsidijs 11011 modicum temporis absumsisse; ob quas causas per hec retroccta tempóra sua Regia Maiestas cum suis subditis Regni Hungarie morari et esse nequivit, neque tantum sua presentia, quam tali absencia prestare potuisset; Quemadmodum paucos post dies indubitanter, re ipsa oculis videre omnibus licebit. Nain et a Sanctissimo Nostro pontifice et ab Sacratissima Cesarea Maiestate, reliquisque Imperij principibus Cliristianis, item provinciarum hereditariarum omnium subditis,