Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
433 A KENESEI GYŰLÉS. 1532. 315 omnibus, quo melius et aptius poterunt, occurrere, et obuiare studebunt. Ad hoc sem per studia sua, omnemque animi intentiouem relaturj, vt si uon omnes primo, aliquos tamen successiue ex YVaywodanis per se et suos, ac alios fldeles nostros, vtj expediens fuerit, ad partes nostras alliciant, et vnanimi ore in conventu ea quoque cum nostris sentire, dicere et asseuerare faciant, que ad felicem rerum nostrarum progressum necessaria fuerint et oportuna. Et quod ij etiam Waywodanj quotquot fuerint alios (si qui supersint duriores et difficiliores ad persuadendum) pari conatu, vei publice, vei priuatim, vei quocunque sciunt et possunt modo, conuenientiorj, ad hoc idem tandem perducere et movere studeant, nihilque cessent, donec vnio sit facta generalis inter omnes, nosque ex equo vti regem et dominum eorum respiciant, statumque nostrum in regno consolident et confirment. Ad quod assequendum, si longiori consilio, aut persuasione opus fuerit, tum eas ipsas rationes, quas in prefata instructione nostra de potentia et Cesaree Maiestatis, et nostra, et alijs subiunximus, referre et enarrare poterunt. In nobis quidem, vt ex preteritis actionibus et operibus nostris, que cum immensis et incredilibus sumptuum et laborum inpendijs, in solam et euidentem regni huius nostri vtilitatem, fecimus, et adhuc facere non desinimus, clare videri potest, nihil vnquam defuisse, nec deesse, neque etiam defore, quin omnia pro posse nostro, imo etiam aliquando vltra quasi possibilitatem fiet, que pro regni tutela et conseraatione requiruntur, nobisque ideo si quid aliquando secus quam et nos et alij putarant ceciderit, recte hoc imputari non posse, sicut quisque pro sua ipsius ingenij dexteritate, animique facilitate Judicare potest; Et si vnquam liec pro regno fecimus, vt haud dubie factum est, ea ipsa, vei etiam maiora, si liceat, nos esse dehinc facturos, idque nos ex diuina gratia ac Cesaree Maiestatis Imperij, reliquorumque principum Christianorum subsidijs et viribus accedentibus, quas in hac diéta Ratisponensi, cui maiestas sua personaliter interest, in non contemnendo numero et certo nobis ad alias copias et vires, quas ex regnis et patrijs nostris hereditarijs, que eiusdem dei benignitate nobis obtigerunt, magno quoque et eompetentj numero et apparatu contrahere non cessantes, acces-