Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 400 suras esse speramus, commode facere posse, sicut ex preteritis etiam subsidijs et viribus, quascum Turcus ipse Viennam obsi­deret, statimque vt senserat adesse, solueret obsidionem, per­spicue videri potuit, modusne fuerit nobis, an defuerit Turco resistendi eumque arcendi et propulsandi, Quem non eque (vel ipsos fateri necesse est) Johannj competere, etiam si con­finia, que citra Sauum sunt, a Turco rehabuerit, aliaque que­cunque licet moliatur et querat; Nam que sola in hoc spes est, vt quando sibi maximé soli et vnico, alijsque regnis, do­minijs, auxilijs, amicis, et fautoribus carenti et destituto, armis non licere videt, tam potentis hostis vires retundere, tractatu id et consilijs aggrediatur; Neminem latere poterit, et hoc optime per Nos agi posse, qui si non maiora, certe non minora, regnoque et Christianitati minus nocitura, vel ab ipsomet Turco impetrare peterimus, que Johannes ipse se obtenturum pollicetur et credit, quemadmodum et hucusque etiam nihil hoc quoque modo tractando omisimus, sed omnia ea in ijs etiam fecimus, que opera et arte humana fierj potuerunt, nihil etiam vel ipsorum Waywodanorum et eliorum in hoc consilia et auxilia detrectantes; si modo sic agatur, vt et fidei et reli­gionj nostre ac reipublice Christiane nobisque nulluni in hoc generetur offendiculum, prout et ipsos dubio prQcul acturos esse confidimus. Hoc vero si 11011 succedere possit, vti minimé arbitramur, superesse refugium vltimum, quod ab armis pete­tur, et liec vt diximus aliorum presertim copijs accedentibus, nobis, deo dante, semper ad manum erunt, quibus denegate concordie et amicitie vindictam petere queamus, que in Jo­hanne plane non esse deprelienduntur; talia presertim, que tantum hostem reprimere et sprete concordie vltionem sumere possint. Et quamuis preter opinionem et sententiam nostram ijdem Waywodanj, ad alia quam deceat et huic voluntati nostre plane diuersa et contraria descendere velint, id vltra alias can­sas satis rationales, vel ex hoc eis minimé licere, quod preli­bata Cesarea et Catholica Maiestas pacis seu concordie inter nos et eundem Johannem ineunde tractatum in se assumpsit et recepit, eiusqué Johannis Nuntios et homines sub saluo conducto suo ad se mitti et proficisci permiserit, atque omnino

Next

/
Thumbnails
Contents