Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 398 et exterorum omnium malo grauiorem, quo tardiorem, experiantur ruinam, sibique non minora pericula in eaput accersant a vicinis et reliquis Christianis principibus, qui ad hanc illius viciniam et male partam concordiam propter regna et dominia collimitanea et non vno in loco coherentia conniuere non possint, etiam si velint; vbi vero debiti sui memores, de nobis et communi regno ea statuerint, que honori et existimationi nostre congrua simul, et regno salutaria et ad mutuam pacem, tranquillitatem, vnionem, et concordiam proxima esse iudicentur ; futurum, vt Justi bonique operis, a deo omnium retributore summo, prémium condignum accipiant, laudemque et honorem apud omnes sibi pariant, ac vltra ea omnia, que per eos in nos et regnum et Christianitatem vtcumque acta fuissent, quorum in hoc casu plane erimus obliti et Immemores, gratiam quoque et benevolentiam nostram sint experturi, Quam hoc etiam pacto et condicione, si et in quantmn res omnes in conuentu pro nostro et regni commodo direxerint et confecerint, prefati Consiliarij et Commisarij nostri eisdem, nomine et loco nostro ac vigore specialis mandati sibi super hoc traditi et concessi, offerre et promittere, ac tam, super hac gratia sibi super vita, rebusque et bonis vniuersis irroganda, quam alijs ad eiusdem regni paciiicationem et vtilitatem facientibus, (seclusa tarnen pace, seil concordia inter nos, medio solius Maiestatis Cesaree tractanda et concludenda) etiam cum oblatione maioris largitionis et gratie, si ita necesse et expedireac rerum ét personarum qualitas exigere videatur, agere, proloqui, tractare, pacisci, transigere, et concludere poterunt. Hijs vero non attentis, si vel eodem modo vel alio argumento, secundum quod loci et rei dispositio dabunt, ea ipsa, que in priorj instructione nostra, prefato Sigismundo ab herberstein et Collegis suis data, sunt expressa, nobis obijcere, nostramque nobis absentiam exprobrare, aliorumque culpam in nos concijccre et retorquere velint ; Tum eam ipsam illa confutandi et diluencli normám eisdem Consiliarijs et Commissarijs nostris in hoc datam esse volumus, que in eadem Instructione longius aliquanto et diifusius est descripta. Cui non tantum in ijs, quam alijs etiam alio loco ex Instructione illa pro benehtio nostro desumendis et petendis inherebunt, ijsque