Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

431 A KENESEI GYŰLÉS. 1532. 315 incolis illius debemus, et hucusque pro viribus nostris prestare et impendere non destitimus, neque desistemus, intermittere uon potuisse, sieut etiam non debebamus, quin vt rex et prin­ceps Christianus, regnique illius defensor et Conseruator, cuius interest hec quoque nosse de ijs, que inibi tractari de­beant, maximé si in Regni et publice pacis, nostrique benefi­cium et emolumentum conclusa et determinata essent, tem­pestiue moneremur, vt in suum illa dehinc effectum perducere, et pro communi bono, vt par est, exequi valeremus. Ad quod etiam si credamus eos, attenta publica hac regni et temporum ealamitate, ceterisque complurimis, que manifesto apparent, merito ponderandis, suapte natura propensos et veri, boni, vtilisque, et honesti amore facturos, que vei apud deum, vei mundum et nos quoque excusationem mereri possint, eosdem tarnen ex superhabundanti et vt vigilantis optimique moni­torig partes in hoc etiam nobis precipue traditas, obeamus, benigne et libere commonere voluisse, vt postquam omnino sibi et regno consultum esse puteut de sua et illius conserua­tione communicato vtrinque cons'ilio deliberare et statuere, id quod et sibi suis que ac future eorum posteritati totique regno et Christianitati salutare et proficuum esse, nominique suo laudem et honorem perpetuum conciliare posse constat, amplecti, animosque ad illa ílectere et communia studia col­locare contendant; Quod optime fiet, vbi honestatis primum et sui in üdém, religionem, eque ac publicam Christianitatem debitj, ac in nos, vti legitimum hungarie regem offitij, ratio­nem habuerint, ac inprimis et antea omnia cauerint, Ne alia ratione quampiam nobis necdum cognita, neque menti aut persuasioni nostre de eis concepte consentanea transigentes, eousque prorumpant, vt regnum lioc tam nobile et vetustum, iamque multis annis toti Christianitati propugnaculum et antemurale habitum, Turco quasi obijcere, seque per hoc a sancta fiele et religione nostra et laudatissiraa hac Christi fide­lium communione abstrahere voluisse censeantur; Quod si contra opinionem nostram futurum esset, vei ipsosmet latere non posse, quanto id sibi, suisque damno, exitioque cedere queat, si conscientie lese stimulis agitati, perpetui hostis seui­tiam ad tempus se declinasse putantes, tandem cum intestino

Next

/
Thumbnails
Contents