Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.
298 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530. 304 propius ipsos Nobiles fixerunt, in illisque Castris residentes, continuas hostilitates et incursiones faciunt. Secundo, Quia domini et Nobiles Regni Sclauonie, qui scilicet priscis temporibus eisdem Nobilibus auxilio et iuuamini, tempore necessitatis affuerunt, nunc hostes et emuli eorum effecti, eisdem Nobilibus quascunque hostilitates possunt, et • capitibus eorum ac hereditatibus incessanter, prout Thurci ipsi, qui et alioquin cum ipsis confederati sunt, minantur, et facere, que poterunt, procul dubio facient. Tercio, ex parte fluuij wn appellati, qui quidem fluuius ipsorum Nobilium prouinciam priscis temporibus tutabatur, Nunc ex quo despotus in ipso fluuio wn capitale et fortissimum Castrum Koztanijcza vocatum habet, manifestissimum periculum eisdem Nobilibus imminet. Nam prout vulgari et certissima fama dicitur, ipse despotus Castrum ipsum Thurcis ad manus assignabit, et illud pro quodam concambio Cesari Turcorum dabit ; quod si fiet, procul dubio ipsa prouincia simul cum ipsis Nobilibus in perpetuum deueniet periculum. Quarto, ex parte parcium maritimarum, vnde scilicet hactenus ipsi Nobiles in victu ipsorum aliquam et maiorem quidem sustentacionem et consolacionem habuerunt, ab illa parte eisdem veneti inimicantur, et quas possunt eisdem inferunt hostilitates. ldeo nunc ipsi Nobiles, tot et tantis oppressi calamitatibus, humilime supplicant sacre Maiestati vestre, quatinus illa, ob amorem dei omnipotentis, ex innata sua dementia, liabita eciam racione felicissime sue Regie dignitatis, dignetur ipsis Nobilibus iuuamine et auxilio necessario adesse, dignetur item pro seruicijs ipsorum, tam sub Banderio Capitanei Maiestatis vestre, quam eciam postea, per ipsos deseruitis, benignam solucionem facere, et in antea de solucione facienda prouidere, mediante qua Maiestati vestre comodius seruire et in eisdem seruicijs Maiestatis vestre perseuerare possint. Item dignetur sacra Maiestas vestra mittere exercitum, et talem quidem suarum virium manum, qua scilicet Banns eorum, qui contra tot et tantos hostium insultus absque Maiestatis vestre meliori prouisione nunquam sufficiens est, ipsis liostibus Maiestatis vestre obstare poterit, ne aiixilio et pro-