Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.

305 HORVÁT- kS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530. uisione destituti ipsi Regnicole cum capitibus et eorum here­ditatibus pereant. Item, Sacra Maiestas Notum est vniuerso orbi, quod scilicet ab iuicio felicissimi Cesares et christiani principes, domus scilicet Sacre Maiestatis vestre felicis memorie, semper pro felici augmento fidei Christiane optimam et benignam fecerunt prouisionem, prout nunc quoque Maiestas vestra vnacum Sacra Imperiali Maiestate, fratre suo, facere continue non desistit, Quodque potissimum illis. qui scilicet fideliter et constanter seruierunt, nunc quoque seruiunt, Maiestas vestra benigne subuenire solita est; Ita ipsi quoque Nobiles spera­uerunt, sperantque, quod illos Maiestas vestra non deseret. Quoniam ipsi Nobiles occasionem possunt scire nullám, pro qua scilicet deberent esse infortunaciores alijs fidelibus Maie­statis vestre fideliter illi seruientibus. Si tamen Serenissime princeps, aliqua causa interueni­ente, vt supradictum est, eisdem Nobilibus Maiestas vestra prouisionem facere nollet, supplicant ijdem Majestati vestre, quatinus illa ipsorum contumacie aut alicuius alterius vicij non asscribat. Nam certa sit Maiestas vestra, quod ipsi coacti cogentur alia via rebus ipsorum consulere, qua scilicet medi­ante infra aliquot! temporis spácium in bonis et hereditatibus ipsorum, que a Turcorum rabié remanserunt, persistere et remanere poterunt. Item, cum bona gracia sacre Maiestatis vestre, ipsi Nobi­les et Regnicole eidem Maiestati vestre humiliter supplicant, vt si ille episcopus Segniensis, terrigena videlicet eorum, adeo et in tantum contra Maiestatem vestram in aliquo 11011 exces­sit, pro quo scilicet merito diucius aut magis puniri deberet, dignetur Maiestas vestra, ex sua innata Regia benignitate, qua scilicet lapsis et delinquentibus veniam et subleuamen sólet impertirj, gráciám et misericordiam eidem facere graciose. Postremo, Quia nomiulli possessionati homines sunt, qui decimas de bonis ipsorum Capitulo Zagrabiensi prouenire de­bentes, eidem persoluere et extradare nolunt, dignetur Ma­iestas vestra mandare dominis Banis, vt illos recusantes ad solucionem ipsarum decimarum more solito compellant. ítem, Serenissime princeps, Superioribus diebus Magni­Magyar Országgyűlési Emlékek I. 20

Next

/
Thumbnails
Contents