Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.
298 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530. 303 cant, quatinus Maiestas vestra de infra declarandis articulis per eos Maiestati vestre proponendis, generosam et benignam relacionem facere dignetur. Jmprimis Serenissime et Excellentissime princeps, Sepesepius auditum est, et fere omnibus christianis principibus manifeste declaratum et aperte significatum est, a quibus et quantis temporibus et annorum curriculis, quanta pericula, quales calamitates, quales denique strages ipsi Regnicole Maiestatis vestre a Turcis, crucis christi persecutoribus sustinuerint, modoque sine intermissione susüinent. Que omnia etiám Sacre Maiestati vestre sepius per Nuncios et literas eorum aperte signifiearunt, deinceps autem, ne prolixioribus vtantur sermonibus, et breuibus complectantur verbis, Sacra Maiestas vestra omnia aperte manifesteque tarn ex eorum signifieatione, quam etiam ex aliorum fidelium suorum et etiam extetorum relatibus intelligere potuit. Item Serenissime princeps, Non latét Sacram Maiestatem vestram, Qualiter ipsi Regnicole et Nobiles preter omnes alios sub Corona Regni Hungarie existentes, quam primi ipsi Sacram Maiestatem vestram pro ipsorum vero, indubitato et naturali domino ipsorum recognouerunt, elegerunt et assumpserunt, et tandem ab eo tempore liucusque eidem Maiestati vestre fideliter et constanter seruierunt, nuncque sine intermissione seruiunt, 11011 obstante eo, quod scilicet ipsi hucusque eo modo, prout oratores Maiestatis vestre ad eos tunc missi, nomine Maiestatis vestre promiserant, non fuerunt pro ipsorum seruicijs persoluti; non íormidaiites etiam capita, bonaque et hereditates ipsorum manifestissimo periculo et fortune casibus pro fidelitate sacre Maiestatis vestre et penes fidei orthodoxe honorem submittere, prout nunc quoque illis manifestissimum, et maius quam vnquam hactenus periculum imminet, prout Maiestati vestre infra declarabitur. Imprimis, Thurci ipsi fidei Christiane hostes de partibus Bozne sicuti prius, Ita multo magis omnem ipsorum rabiem in ipsos Nobiles et eorum bona et hereditates conuerterunt, et sine intermissione conuertunt ; potissimum postquam Regnum pertransierunt Hungarie, et plurima etiam castra in medio ipsorum Nobilium vsurparunt, confiniaque ipsorum