Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.
293 ERDÉLYI GYŰLÉSEK. 1530. direptiones et Iniurias atrocissimas, aliaque mala, que in similibus deesse non possunt, nostrj et regni contemplatione, ac propter honorem vestrum, ac fidelitatis vestre debitum, sustinueritis, ac adhuc, vti In deo probitateque vestra confidimus, sustinere non desinatis, nobis summopere gratum est, vestramque -ob id, et cuiuslibet vestrum fidem et affectionem magnopere probamus; vobis quoque significantes Sacram Cesaream et Catholicam Maiestatem Dominum et fratrem nostrum cbarissimum, liuc ad oppidum istud applicuisse, cum qua potissimum ea pro regni huius nostri aliorumque fidelium nostrorum liberatione et pacificatione et quiete tractamus et agimus, que vtriusque nostrum voto et In publicum tranquillitatem affectioni et studio conuenire visa sunt, quorum aliqua effectum sortita sunt, et gentes bispanice ad reliquas copias nostras In regno existentes descenderunt, cetera vero longe maiora subsidia et opera, que Indesinenter paramus et acceleramus, de die In diem alijs gentibus nostris Jungentur, et Insuper alie ijs accedent non pauciores, quas a regni nostrj Bohemie patriarumque nostrarum hereditariarum et huius Comitatus nostri Tirolensis subditis obtinuimus. Que omnia non ad alium finem per nos aguntur et tractantur, quam quod expulso Johanne Scepusiense, locisque regni et ipsa regia nostra budensi In potestatem nostram redactis, quod Intra non multo.s admodum dies fore credimus, vobis, quantotius fieri possit, subsidium feratur, et sic adunatis vtrinque viribus recto posthac In Turcas exercitus dirigatur. Quare vos denuo hortamur, et per Immotam fidelitatem vestram requirimus, ut premissorum Intuitu, vos adhuc vt fortes et bonos milites decet, erga nos et sacram regni coronam gerere, ac benefactis vestris alia superaddere, noininique per hoc vestro laudem et memóriám, que vere vobis debetur, comparare non cessetis. Et . nos quod ad remunerationem omnium meritorum vestroruni posthac facere videbitur, ea ratione et modo faciemus, vt de nobis, vti de rege et principe vestro clementissimo, nonnisi optime sentire et contenti esse debeatis. Datum In Inspruc 27. May 1530. Auguste, 19 Junij 1530. (Eredeti fogalmazata a bécsi cs. és kir. t. levéltárban.)