Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.
294 ERDÉLYI GYŰLÉSEK. 1530. II. 1530. Szeptember 21. Ferdinánd királynak az erdélyi rendekhez intézett levele. F erclinand u s. Transsyluaniensibus. Reuerende, Magnifici, Egregij, prudentes et Circumspecti, íideles dilecti. Ex alijs literis vestris, de 22. augusti elapsi ad nos datis, iterato cognouimus, vos nostris, quas scripsimus, literis nulla cura liberatos, sed, vt vestris vtamur verbis, vos plus meroris, quam consolationis ex eis hausisse, Quod certe nobis valde molestum est. Yidemus autem 11011 vltimas nostras, vos animi vestri anxietate liberaturas, verum alias quasdam literas antiquiores recepisse, quibus ad presens respondetis ; Speramus autem, Imo íirmiter credimus, vos ex nouissimis scriptis nostris, quibus sua quoque nuntij vestri Junxerunt, vos aliter, et quiclem melius et cordatius de rebus et actionibus nostris sensuros, vbi ea ad vos (vti non dubitamus fore) vei Jam delata fuerint, aut statim deferantur, Quibus alia quoque Jam nobis superacldere non libuit, quam quod ea, que nos eotunc facere et Indesinenter acturos, vobisque repentinum subsidium laturos esse, scripsimus, nunc adimpleamus per missionem gentium nostrarum non contemnendo numero et apparatu instructarum, et recta per danubium Budám descendentium, in eiusdem regnj recuperationem, et vestram, vt diximus, maturam eliberationem, Quibus nobilem fidelem nobis dilectum Guilielmum de Rogendorff Baronem et Curie nostre magistrum ac Supremum Capitaneum nostrum, simul et eosdem nuntios vestros, cum eis euntes et latius bee omnia vobis inpresentíarum per literas suas significantes, junximus ; cetera omnia, que ad vsum et necessitatem huius expeditionis accedere videntur, sine mora et cunctatione vlla curantes et accelerantes, Maiora quoque ijs subsidia vndecunque contrahere et demittere conantes, illa prioribus, que In regno liabemus, et iis etiam, que modo per aquam confluunt, subsidijs