Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.
292 ERDÉLYI GYŰLÉSEK. 1530. ORSZÁ GGYŰLÉSI IROMÁNYOK. I. 1530. Június 19. Ferdinánd királynak az erdélyi rendekhez intézett levele. F e r cl i n a n d u s. Transsyluaniensibus. Reuerende, Magnifici, Egregij, prudentes et Circumspecti, fideles dilecti. Per plures literas et nuntios diuerso itinere ad vos destinatos, abunde vos de receptione aliquot literarum vestrarum, et simul de animi nostri Instituto commonefecimus. Sie autem factum esse videmus, vt ex pluribus nostris paucissime, ad vos Incolumes peruenérint, quod nonnisi cum molestia recensere possumus ; per hoc tarnen non cessauimus alios superinde nuntios, cum literis nostris ad vos mittere, quod et nunc, vtcumque sors cadat , cum presentium latoré facimus; ad hoc, vt vobis aperte constet, nihil nos omisisse, quod ad declarandam nostram erga vos lnclinationem et euram facere videtur, quod vt nos nonnisi ex merito fortitudinis ac constantissime fidei vestre facere agnoseimus, Ita quoque tam molestum et acerbum nobis est, quam quod acerbissinium euenire possit, quod citius, quam et nos et vos desyderabamus, re ipsa vobis pro desyderij nostri conceptu subueniri non potuerit. Cum autem fortune, vieque obsesse clifficultas et periclitatio , aliaque complura idgenus Incommoda fecerint, quo minus ea secuta fuerunt, que merito facienda erant ; eo facilior hec apud vos fuerunt excusatio , vestraque equanimitas propter Indubie secuturam serenitatem solide gaudebit, preteritam tempestatem forti pectore superasse, seque meliori fortune seruasse. Quod itaque tanto studio animique ardore et constantia quorumuis hostium Impetus et Inuasiones,