Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XI. A POZSONYI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1580. Május 8.
276 A I'OZSONY! RÉSZLEGES GYŰLÉS. redacta sunt in cinerem; nonnulli exmagnis opibus, autsacerdocijs ad mendicitatem deiecti, nec ob aliam causam, quam vt Maiestatis vestre sunt fideles. Equum erat Serenissime (lex, nostro quidem iudicio, liorum pocius integritatem, quam aliorum perfidiam intueri; nec pati, vt nacio vniuersa libertatis et bonorum iacturam facérét. Non possumus nobis persuadere, Quod hec onmia iussu, aut voluntate Maiestatis vestre fiant. Scimus enim, Maiestatem vestram Regem esse natura clementissimum, et iustum principem; Sed quum tocies repetitas querelas nostras, ita semper audierit Maiestas vestra, vt hijsdem tarnen, atque eciam in dies grauioribus malis, essemus obnoxij ; Commiserunt nobis domini fratres et amici nostri. vt Maiestati vestre suplicaremus, vt tandem Regni sui extrema vastitate et calamitate aífecti, antequam funditus pereat, eam suscipere curam velit, vt aliquando ex tantis incommodis respirare possit, et qua in parte violata libertás est, restituatur et breuiter. Id tantum a Maiestate vestra petimus, quod ipsa ex officio Regio debet, vt re ipsa defensionem et clemenciam Maiestatis vestre possimus agnoscere, et experiri. Arcem et Sedem Regi am Maiestatis vestre hostis habet, que aliquocies non magna difficultate recuperari poterat, Si plurime bone occassiones et tempóra pretermissa 11011 fuissent, aut eo, quo decuisset, consilio, Capitanei Maiestatis vestre aggressi fuissent negocium; ne nunc quidem magnam in ea re positam esse difficultatem intelligimus, modo vires Nauales Maiestati vestre suppeterent, cui suplicamus liumillime, vt quum iam et hiems et ver et magna estatis pars efjluxerit, dignetur citra moram, ita et terrestri et Nauali apparatu adniti, vt tandem Regiam suam vindicare possit, quam rem si diucius Maiestas vestra differendam putauerit, veremur, ne totum Regnum intra paucos menses amittat; Non enim ignorát et necessitates, et vanam hactenus expectacionem Temesiensium et parcium inferiorum ac superiorum Regni sui,statum preterea Transsiluaniorum, quiinterduas walachorum prouinciasetinter tot Joannis sectatores, quantum laborent, ex crebris fidelium suorum literis plane cognoscit; vt se habeat Sclauonia, Tum