Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XI. A POZSONYI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1580. Május 8.

1530. MÁJUSBAN. 277 antea sepe Maiestas vestra intellexit, Tum ex fratribus nos­tris illius prouincie oratoribus intelliget, adeo ut ne fieri qui­dem possit, vt Regnum hoc pacto consistat diucius. Nec Buda obtenta, cessandum existimamus, donec Maies­tas vestra Regnum vniuersum et eius partes pacatas efficiat; vt Turce se habeant, et quid prestare possint hoc tempore, ex frequentibus , vt nobis persuademus , exploratoribus Maie­stas vestra cognoscit; nostra tarnen opinione nunquam faci­lius recuperari confinia, quam hoc anno, possent. Quamdiu autem Arces ille in potestate erunt Turcarum, habebit Maiestas vestra Regnum semper solicitudinis et cura­rum plenissimum; habent enim alioqui, quocies voluerint, per terras et flumina liberrimmn aditum ad infestanda Regna et prouincias Maiestatis vestre. Quod si qui rem dicant esse difficilem, ac imúti laboris ac suinptus, fatemur Serenissime Rex; sed multo profecto difficilior erit in annum sequentem, ac pluris constabit expe­díció, Si Turce alijs liberati bellis, viribusque instauratis, aut ad resistendum, aut invadendum se comparabunt. Adest Serenissime Rex, Romanus Imperator Maiestatis vestre fráter inuictissimus, adsunt dei clemencia multi prin­cipes clarissimi, quibus eure esse rem christianam arbitra­mur; perficiat Maiestas vestra, quod precessorum suorum temporibus nulla hungarorum legacione impetrari, aut persua­deri potuit, Ne Turcas existiment liostes esse longinquos et tractabiles, aut parum potentes; et quod antea laboranti hun­garie prestare voluerunt, Nunc demum prestent; cum effrac­tis omnibus munimentis nostris, per hungarie Regnum in ipsam germaniam iter sibi patefecerunt. Dum nostre mane­bant arces, licebat dominis gernianis ociosis audire nostra cum Turcis certamina; nunc eo res adducta est, vt nisi in Turcas arma capiant, nisi Maiestatem vestram tantis adiuuent viribus, quante ad summouendos a finibus suis hostes sufficiant, intra paucissimos annos, non erit cur nostris casibus moue­antur; nihilo enim erunt ipsorum, quam nostre res feliciores. Serenissime Rex. Maxima est omnium expectacio, qui­nam futurus sit euentus huius diete. Sciunt omnes, non quo­uis anno posse Cesaream Maiestatem vsque ab hispanijs in

Next

/
Thumbnails
Contents