Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

X. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1530. Február 14.

254 .TÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. tenentur) premissam contribucionem vnius floreni de Singulis Eorum domibus et curijs Nobilitariis reddere teneantur. (VI.) Item, Quod huiusmodi contribucionem domini Pre­lati ac Barones et alij Speciales Nobiles, exnunc et de facto hic Bude persoluere, et manibus Regijs assignare sint obligati; Ceteri vero Nobiles et domini quoque nunc absentes vsque ad proximum festum Beati Gregorij Pape in Singulis comitatibus Regni, Sedem Iudiciariam celebrare, et tandem octauo die cele­bracionis ipsius Sedis Judiciarie premissam contribucionem paratis in pecunijs ad manus hominis Regie Maiestatis, quem in ipsis comitatibus ad exaccionem eiusdem contribucionis deputabit, dare et administrare debeant, et teneantur. Quam qtiidem contribucionem vnius floreni, dum et quando prefati domini prelati et Barones ac Nobiles voluerint, postea ab eorum Jobagionibus exigendi habeant facultatem; et in hac exaccio­ne nemo prelatorum, vei Baronum, ac Nobilium Bona sua intaxata relinquere audeat, ne, respectu huiusmodi exempcio­nis, aliorum dominorum vei Nobilium desolentur. (VII.) Item, Predicti domini Prelati ac Barones et Nobi­les, vltra premissam contribucionem vnius floreni, pro perso­nis eorum proprijs, racione Singularum Sessionum suarum Jobagionalium, Singuli Viginti denarios ad expedicionem Necessitatum Regie Maiestatis, in Subsidium Sue Maies tati Beniuole obtullerunt, et Idem Subsidium Similiter octauo die festi Beati Gregorij Pape ad manus predicti hominis Sue Maiestatis exoluendum promiserunt; Ita, et hac Sub condicione, vt quicunque dominorum vei Nobilium, et aliorum possessio­natorum hominum huiusmodi contribucionem vnius floreni et Subsidium viginti Denariorum ad terminum prenarratum persoluere neglexerint, talium Bona pro Regia Maiestate occu­pentur, et dupplum Super ea Sua Maiestas accipiat. (VIII.) Item, Quod de Bonis quoque proprijs Regie Maie­statis vbilibet habitis, pretactam vnius floreni contribucionem in singulis comitatibus ad manus prefati hominis Sui Regij dare et assignare committat. (IX.) Item, Quod prefatus homo Regius ab omnibus et Singulis locorum Judicibus strictissimo Sub Juramento expe-

Next

/
Thumbnails
Contents