Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

X. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1530. Február 14.

1530. FEBR L'LR 14. '255 riatur, quantam Summám Pecuniarum in proxime preterita contribucione Regia vnius floreni Soluerunt, de Victualibus hoc Idera faciat, et Regie Maiestati tandem fideliter rescribat, vt sciat reos propterea punire. (X.) Item, vltra hec omnia, ipsi domini prelati et Ba­rones, Item Capitula, prepositi et abbates, Juxta prouentuum suorum exigenciam, gentes suas paratas habere, Et Nobiles quoque ac alij possessionati homines, domi per Singula capita parati esse debeant, vt dum per literas Regie Maiestatis vocati fuerint, mox aduenire possint. (XI.) Item, vniuersi Plebani et Ecclesiarum Saeellorum­que Rectores, Ittem prepositi, Lectores, Custodes, Cantores, et archidiaconi, qui Seorsum a capitulo distinctos prouentus habent, Juxta limitacionem dominorum prelatorum, quorum Jurisdicioni subsunt, Subsidium condignum Regie Maiestati prestare teneantur; Plebani quidem Singuli vnurn florenum contribuentes, ita tarnen, vt diciores et locupleciores tenean­tur adiuuare pauperes et minus habentes. (XII.) Item, Quod gentes Regie Maiestatis ac dominorum prelatorum ac Baronum, aliorum eciam quoruncunque, Nobi­libus et Ignobilibus dampna non presumant inferre, et si ali­qui ex illis, ausu temerario dampna vei violenciam cuipiam intullerint, per capitaneos eorum Juxta demerita ipsorum abs­que mora et misericordia puniantur, Quod si capitanei facere neglexerint, soli per Regiam Maiestatem propterea castigen­tur et acriter puniantur. (XIII.) Item, Quod Jobagiones fugitiui, qui vei metu hos­tili, vei alia de causa, relictis eorum domibus et locis, per varias Regni Partes diuagantur, et plerique eorum Nouas quoque domos Jam edificarunt, ad propria eorum habitacula Remittantur, Sub pena in generali decreto Superinde expressa atque declarata. (XIV.) Item, Quod Monetas nemo decetero Sub nota per­petue Infidelitatis cudere vei cudi facere presummat; Illos vero, qui temeritate propria, et non de consensu Regie Maiestatis, pecunias, vei cusseruut vei cudi fecerunt. Sua Maiestas per

Next

/
Thumbnails
Contents