Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
IX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1528. és 1529-ben.
218 ERDÉLYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. 1528 ÉS 1529. 232 vitijs et fidelitate, quam motu proprio Maiestati vestre prestiterunt. Id vero petunt , vt Maiestas vestra eos Tutetur, sed non suis sumptibus; quia Ideo se dicunt Maiestati vestre subiecisse, vt eadem ipsos defenderet ac protegeret. Quibus preceptis, certe valde mente perculsi et animi pendentes ad conuentuin eadem die, vna cum ipsis Waiwoda et episcopo profecti sumus. Ibi iterum atque iterum ab eisdem vocatj, quamvis omnino in animo haberemus legationis nostre substantiam secundum Instructionis tenorem in medium proferre, nihilominus eorum persuasionibus et minis potius adducti fuimus in aliam sententiam loqui. Protestatj enim nobis sunt, si quid incommodj aut contra dignitatem Maiestatis vestre fieret, id totum relationi nostre attributum irj ; dubium enim 11011 esse, quin si populus audiet, que in mandatis habemus, preterquam quod nihil impetrabimus, detrahemus etiam auctoritatj Maiestatis vestre, et alienabimus vulgi voluntatem a Maiestate vestra, dabimusque ansam secretis liostibus Maiestatis vestre, susurrandi inter populum, quod scilicet Maiestas vestra quotidie noua grauamina eis Impositura sit, Et quod iam sit exhausta et ad vltimam pauperiem deducta, Nec possit eos Tutari, nisi ipsimet sumptus suppeditent ; vnde Ergo illa, que de Maiestate vestra predicabantur, et vnde suorum seruitiorum recompensatio et Similia. Quare cum Maiestas vestra nobis literas Creclentiales ad istos dederit, vt cum eorum consensu, consilio, auxilioque tractemus, necnon ex nobismet consideraremus, si quid eis inuitis tentaretur, bonum exitum sortiri non posse, quamuis moleste ferremus, quod Maiestatis vestre mandatis satisfacere non daretur, quodque tantumlter, tamque periculosum, vt prof'ecto per foramen Acus Transierimus, frustra confecisse videremur, nihilominus in hanc Sententiam locutj fuimus: excusantes primum absentiam Maiestatis vestre, quam eos moleste ferre audieramus. Et diximus Maiestatem vestram precipue regni sui hungarie causa abesse, ibique in superioribus regnis et prouintijs suis hereditarijs esse, vt quamprimum audiret Maiestas vestra, hostes suos Turcum uel Joannem aduentare, posset eadem esse parata, uel in persona propria descendere, uel exercitum suum externum mittere, sicutj rei necessitas postulare videretur; deinde exposuimus, quod cum Ma-