Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

IX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1528. és 1529-ben.

218 ERDÉLYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. 1528 ÉS 1529. 233 iestas vestra toties fnisset requisita, ut aliquas gentes exter­nas huc mitteret, Maiestatem vestram hactenus fuisse impe­ditam in extirpandis illis reliquiis, nunc vero cum ex dei nutu omnia pacata Tbi sint, Et omnia loca alicuius momentj expug­nata, presertim Trinciniiun, Maiestatem vestram esse paratam mittere vsque ad 4000 gentium extern^rum. Sed cum ipsi sciant, quot sumptus Maiestas vestra fecerit pro Regno isto, vt Id ab Intruso Tyranno liberaret, nec non vt Maiestas ve­stra coníinia contra Turcas tutaretur; cogitandum etiam eis esse et ratio habenda tantarum expensarum Maiestatis vestre. Laudauimus preterea istorum fidem, hortantes, vt in Eadem permanerent, et si qui reliqui essent in regno lioc minus íide­les Maiestatis vestre, eos uel de medio tollerent, uel ad deuo­tionem eiusdem attraherent; Et huiusmodi alia, meliori quo potuimus modo. Responsum fűit latius, gratas sibi fore gentes istas et rogare omnino Maiestatem vestram, vt eos tutetur, Sed de modo Intertentionis ne verbum quidem fecerunt; gratias autem egerunt Maiestati vestre de bona in eos voluntate et gratia, Et quod volunt permanere in eadem fiele, asseuerantes, se fore sufficientes contra quoscunque Infideles Maiestatis ve­stre in hoc regno. Hoc autem responsum quam frigidum, quam­que minimé ex voto Maiestatis vestre sit, 11011 modo conside­rauimus, sed etiam Indoluimus. Sed vetitum fűit Ibi aliquid repetere, et coacti Sumus Contentari. Partiéulariter autem ni­hil aliud habere potuimus, nisi quod vltimum hoc Remedium habetur, quod Maiestas vestra uel ex pecunijs, quas fucari de­bent dare pro salibus, uel alias Inueniat modum pro vno mense vtputa Augusto, vt quomodocunque leuentur gentes ver­sus varadinum, Iterum inueniet Maiestas vestra in regno hoc, si voluerit, qui Eidem summám aliquam non contemnendam mutuabunt super Episcopatu Waradiensi et Castris Lipa et Solimucz, que Radicz possidot et alia bona rebellium, que quamuis alijs condonauerit Maiestas vestra, nihilominus in tanta necessitate liceret eis vtj. Tertio quod ad diem Natiui­tatis Marie exigentur subsidia a nobilibus istius regni pro­missa, ex quibus prefatis speraretur posse Intertenerj exerci­tus ad duos menses, Et sic essent Tres cum mense Augusto. Nos aliud non possumus: deus seit, quod necubi defuimus aut

Next

/
Thumbnails
Contents