Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.

1528. JANl'ÁR. 211 in praeséntiam Regiae Maiestatis compellere. causasque et rationes, ac uniuersos illius snspiciosos excessus, Maiestati Regiae fideliter reseribere debeant et teneantur. Et, casu, quo tales non comparerent, vel se de conscriptis suspiciosis cri­minibus et excessibus purgare uon possent, nota inficlelitatis defacto condemnati habeantur. Articulus V. Quia saepe saepius contingit, uniuer.^os Regni status, de ttieloneis siccis, et non minus in fluuiis exigi solitis querulari, pro quorum statuum releuamine. in Decretis Regni nonnulli articuli in hac parte habentur denotati. Ut igitur iam tandem illorum quieti consulatur, statutum est et determinatum: quod uniuersa illa Thelonea sicca, quae pontes, vel aggeres pro transitu itinerantium formatos non haberent, aut de illis pontibus, vel aggeribus debite non providerent, et quae in flu­viis (demptis nauibus onerariis, vel oneratis, merces et res venales ab extern is partibus et provinciis deferentes) exigi consueuerunt, amodo deinceps aboleantur; a dictis autem na­uibus oneratis, de externis partibus res venales deferentibus, Thelonea more solito exigantur. Articulus VI. Quod quamuis de damnis et spoliis ac depraedationibus Regnicolarum, quibus a tempore, quo Imperator Turcorum ad cladem Mohachiensem suas mouit copias, certi fuerunt tracta­tus et articuli conclusi, iuxta quorum tenorem laesi et dam­nificati, eorum damna et accepta spolia recuperare valuissent. Ut tarnen longa litis matéria exinde secludatur, statutum est: quod omnes illi et singuli, qui a praemisso tempore perquem­piam sunt damnificati, spoliatique et rebus suis priuati, in praesentia Comitum, ac Vicecomitum. et Judicum, ac Jurato­rum Nobilium illorum Comitatuum, ubi praemissa acta sunt et patrata, sua. damna requirere, iidemque Comes, ac Viceco­mites et Judices, ac Jurati Nobiles, ipsis damniticatis, cuius­cunque conditionis existant, meram justiciam et debitam sa­tisfactionem, jure mediante, omni appellatione semota, facere debeant et teneantur , valeantque et possint ; eo etiam , si 14*

Next

/
Thumbnails
Contents