Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.

212 FERDINÁND KIRÁLY BI-DAI ORSZÁGGYŰLÉSE. damna ultra summám centum florenorum ad quamcunque summám se extenderint, in uullo obstante. Ubi vero damnum facientes, et talium spoliorum patratores, pro facienda satis­factione suis carerent facultatibus; ne hierum de scelere re­portasse videantur, debita etopportuna poena puniantur. Articulus VII. Ut subsidium Maiestatis ßegiae, in Diéta generali, pro felici suae Maiestatis coronatione celebrata, pro defensione, aliisque necessitatibus Regni oblatum, eo celerius exigi valeat et administrari, statútum est: ut homines domini Thesaurarii ad connumerandum et exigendum illum florenum iam eonnu­meratum deputati, secundum quoque florenum, in prae­seripta Diéta oblatum, iuxta eandem connumerationem, de íloreno iam connumerato factam, ad vigesimum diem festi Beati Gregorii Papae, in singulis Comitatibus exigere valeant et debeant. Si qui autem colonorum post praemissam connu­merationem, suas sessiones, vei morte praeventi, vei alia ex causa vacuas reliquissent, iuramento tiudicis loci illius com­probetur; ratione tamen euasionis soluendi subsidii, si quis de sua sessione egressus, illám desertam reliquisset, talessup­portati non habeantur. Articulus VIII. Conclusum est insuper et determinatum: quod uniuersi domini Praelati, et Barones, ac Regni Nobiles, gentes et ho­mines eorum exercituales, a singulis viginti sessionibus Joba­gionalibus, pro Regni defensione oblatos, promptoset paratos habere debeant et teneantur, ut ingruente infra tempus gene­ralis expeditionis necessitate, easdem ad Regni defensionem et necessitatem, iuxta Regium mandatum, sine dilatione mouere valeant et possint. (Kiadva: Decreta, Constitutiones et Articuli Regum Inelyti Regni Ungariae. Nagyszombat, 1584. 383—5. 11.)

Next

/
Thumbnails
Contents