Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.
210 FERDINÁND KIRÁLY BI-DAI ORSZÁGGYŰLÉSE. stitutionem, pro Diéta felicis Coronationis Regiae 'Maiestatis in Alba Regali celebrata, ab eoclem Joanne de Zápolya discédere, et Maiestati Regiae debitam obedientiam praestare omiserunt. Ut igitur illorum actus nefandi reprimantur, et fideles Maiestatis Regiae quiete valeant permanere, conclusum est et determinatmn , ut tales, cuiuscunque sint status, et conditionis, Maiestas Regia, tanquam notorios suos infideles, publice condemnatos, puniat et debita poena deíácto afficiat. Articulus UT. Quia sunt nonnulli ex praemissis Regni Statibus, iam f'atae factioni Joannis de Zápolya adhaerentes, qui sub colore, in numerum fidelium Regiae Maiestatis se annotari velle demonstrantes, ut eo liberius peruersos suos actus continuare possint, a Maiestate Sua saluum conductura, acl praestandam obedientiam, seque purgandum, vel gratiam Maiestatis Regiae obtinendum, impetrarunt, terminum tarnen eisdem statutum uegligentes 11011 comparuerunt: ne deinceps cuipiam similia patrandi sit occasio, communi omnium consilio est deliberatum, ut nemini illorum, qui accepto saluo conductu, pro termino statuto comparere neglexerunt, per Maiestatem Regiam amplius saluus conductus conferatur ; authoritate tamen Maiestatis Regiae in liac parte semper salva remanente. Articulus IV. Sunt nonnulli in diuersis huius Regni Comitatibus et partibus consfcituti, qui de numero fidelium se fore ostentantes, partes et factiones Joannis de Zápolya, occulto auxilio, persuasioneque et seductione promovere non desistunt, et Regios fideles perturbant. Quare, ut fideles Maiestatis Regiae a talium iniquo conatu praeserventur, statutum est: quod Comites et Vicecomites quorumcunque Comitatuum, cum Judicibus Nobilium et iuratis Nobilibus, in eisdem Comitatibus, maioribus utputa duodecim, et minoribus sex electis vel eligendis, de talibus, sub illa fide et fidelitate, qua erga Maiestatem Regiam sunt astricti, superintendere, et sollicitam curam ac animadvertentiam gerere, eosdemque in causa rationabili ad sui expurgationem, ad decimum diem ipsis praefigendum,