Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.
1528. JANL'ÁR. 203 et Nobiles suplicant Maiestati Regie, ne illis deinceps aliquas Literas Salui conductus concedat aut graciam faciat Qui post acceptam cladem Mohacliiensem, Nobiles aut Ignobiles spoliarunt, aut aliquibus damnis affecerunt, Comites vel Yicecomites et Jurati in singulis comitatibus, de bonis talium Malefactorum pro partibus oifensis aut damnificatis, auctoritate Regia et Jure mediante, satisfaciant. Et si malefactoribus deessent facultates, alia quoque pena oportuna in eos animaduertatur. Colonis quoque omnium ciuitatum et villaruni, tempore premisso damnificatis similiter Comites vel vicecomites et cetera, satisfacere debeant. Tdem est intelligendum de fautoribus quoque familiaribus, aut factione Joannis Zapoliensis. Alterum florenum, qui Maiestati Regie albe fuit promissus, exigant homines domini thesaurarij iuxta connumeracionem prioris floreni, ad vigesimum cliem festi beati Gregorij pape ; de hijs autem, qui interim loca eorum deseruerunt aut mortui essent, credatur Juramento Judicis. (Eredetije a bécsi cs. és k. titkos levéltárban.) III. 1528. Január. Királyi válasz a budai országgyűlés felterjesztéseire. Sacra Regia majestas, Dominus noster clementissimus accepit et vidit in charta una a Dominis Prelatis et Baronibus, altera Nobilibus, et vltima ab vtroque statu porrecta, quid eisdem ad sue majestatis in hoc conuentu propositum videatur. Et primo, quid et quantum illi in aentibus oíferant pro expeditione contra Turcos, et quantum etiam domini prelati et Barones promittant contra Johannem Scepusiensem. Et esset sua Regia majestas sane contenta hac oblatione tam equitum quam peditum, si res et ipsa necessitas non aliud