Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.
204 FERDINÁND KIRÁLY BI-DAI ORSZÁGGYŰLÉSE. postularet; ex quo aútem onines exploratores, imo liujus regni vicini, subclitique ex omni parte nuntiant et affirmant, atque ipsi prelati et Barones ac Nobiles sciunt, Turcos omni suo apparatu, tani nauibus, quam terra proposuisse, hoc regnum potenti et validissima manu, non expectata forsan hac estate proxima, obruere, obrutumque vastare, sibique subijcere velle; jdeo necesse est maximis copiis et bono ordine militarj tani crudeli et potenti liosti occurrere. Cum autem summa tam equitum quam peditum per prelatos, Barones et Nobiles oblata non sufficiat ad resistendum tanto hosti, eumque depellendum, et ne vt antea tempore Serenissimi Regis Ludouici felicis memorie contingat; sue majestati, Regnoque et jncolis illius vtile et necessariuin esse videtur, vt media pars aduersus Turcos oblata in gentibus, altera vero medietas in pecunijs soluatur, ob hanc maximé rationem, vt ex talibus pecunijs eligi et conduci possint gentes bone, militares, et ad bellandum idonee, natione tamen Hungarj, - quot habiles et bonj reperiantur. Quantum enim militi inexperto et inexercitato prestet expertus et exercitatus, omnibus constat, satiusque est, gentes habere, que viribus et animo ceteris prestent, ne propter timidos, aut jnexpertos milites fuga et perditio exercitus formidanda veniat et expectanda. Et ne propter pecunias regnicole vllam suspitionem habere possint, quasi regia majestas illas in suam propriam vtilitatem conuertere velit, sua majestas consentit, vt domini prelati, Barones, Nobiles et ceteri de se aliquos bonos, honestos et probos viros eligant, quibus etiam majestas sua aliquos adjunget, qui debite et cum omni diligentia et fidelitate pecunias leuent, leuatasque conseruent, quousque tempus exigat, vt milites expeditiores conducantur, et alia belli necessaria ordinentur. Ita ut in expeditione omnia in ordine sint, et 11011 in posterum, vt antea, pericula, damnaque irrecuperabilia expectare oporteat. Que vero Nobiles prefati contra Turcum obtulerunt, et vltiino consenserunt, majestas Regia accepit. Et propterea vellet, vt ijdem Nobiles specifice exprimerent, quantum numerum faciant gentes per eos oblate et promisse, et quatenus etiam meminisse velint, quantum opus fuerit de subsidio contra Turcos viritim prestando, quodque prelati, Barones et No-