Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.

202 FERDINÁND KIRÁLY BI-DAI ORSZÁGGYŰLÉSE. •conferre debeant. A decimo vero Nobili vnius sessionis vnum equitem, aut si maiores fuerint facultates eorum, a quinto quo­que Nobili conferent. Super quo Maiestas Regia onerabit vice­comitis et duorum Nobilium, ad id per Nobiles cuiusque co­mitatus eligendorum, fidelitatem. De prouentibus Regijs per Thesaurarium et per eos, quo­rum interest, administrandis ex commodo Regie Maiestatis, consenciunt domini cum Nobilitate. Officiales finitimos pro locorum necessitate, duos aut vnum Maiestas Regia constituat, ipsique officiales ambo aut eorum alter in suis officijs continuam faciant residenciam. Prelature maiores, Episcopatus presertim, duo, aut officia duo vni non conferantur. Bona Joannis Zapoliensis, que iam per Maiestatem Regiam sunt distributa, non laborant, ut ab eis quibus data sunt, auferantur. Sperant, quod Maiestas sua in futurum corone sue prouentus augere studebit, et ea presertim bona, que alias quoque ad coronam pertinebant, non alienabit. Qui a partibus et fauore Joannis Zapoliensis nondum disces­serunt, Regieque Maiestati obedieneiam vsque ad quintum de­cimum diem festi beati Martini non prestiterunt, sicuti albe conclusum fűit, puniantur. Qui vero occulte cum prefato Jo­anne aut suis sentirent, ad quos cognoscendos comes vel vice­comes, cuiusque comitatus Summám diligenciam, vna cum XII., aut si minores fuerint comitatus, cum Sex Nobilibus Ju­ratis, in hanc rem electis, aut eligendis, adhibere debebunt, ad decimum diem, in presenciam Maiestatis Regie, per eun­dem Comitem aut Vicecomitem euocentur, ipsique comites vel vicecomites et Jurati Maiestati Regie fideliter conscribant, omnes illius, qui accusatus sit, excessus. Et si vel comparere, vel purgare se nollet, aut non posset, nota infideljtatis dam­.natus habeatur. Thelonia Sicca, que nec pontes nec aggeres habent, abo­leantur. Ea quoque, que in fluuijs exiguntur, nisi qui Nauibus onerarijs Merces aliquas, aut res venales, ab externis presertim proumcijs,def'errent, a quibus More solito thelonea exigantur. Quibus Maiestas Regia dedit Saluum conductum, nec ta­rnen ad se purgandum, aut petendam gratiam Regie Maiesta­tis, aut prestand am obedieneiam, accesserunt vniuersi domini i i

Next

/
Thumbnails
Contents