Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1527-ben.
174 IIORVÁT- fis TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. tem Vestram, ac contra nos, quoniam nulluni Equitum scimus qui ipse teneret in Croacia; quare supplicamus Maiestati Y estre, ut illos ducentos Equites comittere dignetur, ut manerent in Croatia, in Confinibus, ubi necesse esset. Serenissime atque Generosissime Rex, nobis occurrit in memóriára et scimus, quod Equites illi Mille, ac ducenti Marthalosii contra potenciám Bozne, circa nostram defensionom, 11011 est aliter, nisi quasi una Excubia, vulgari sermone sthrasa nuncupata; quia non possimus arbitrari pro defensione nostra ac ceteris Regnis Maiestatis Vestre, ut possint iuvari nisi duabus causis. Unum, si posset Maiestas Vestra manere cum tali potentia, ut Boznam sub se occupare posset. vei autem, quamtumcunque Confinia Turcorum remocius a Nobis ponere. Secundum, si istud nunc fieri 11011 potest, ut Maiestas Vestra tantum exercitum teneret in Confinibus Carinthie, quod quociescunque Boznenses exirent nos depopulare, ut semper cum ipsis confligere valeremus, et si quod Castrum oppugnarent, eundem defendere possemus. Preterea, Serenissime Rex, lioc certe scimus, quod a certo tempore exercitus Turcorum in promtu congregatus stat, sed veraciter rescire non possumus, si nos hic occupare voluerit, vei per nos ibunt ad alia Regna Maiestatis Vestre, et non dubitamus, quia ex his unum erit, quia Consuetudo ipsorum circa festum Beati Georgii exire fűit depopulare, secl 11011 exierunt; arbitramus, quod maximum negotium unum sint f'acturi, nunc vero presertim necessarium esset illó Exercitu Maiestatis Vestre, quem promiserat teuere in Carintia. Serenissime Rex, Iste Exercitus non est in Confinibus Carintie, neque Marthalosii, nec pixidiarii, nec victualia ad necessitates Castrorum finitimorum, neque stipendium nostrum,pro quo servimus, nisi hoc manifeste inspicimus, quod 110s Maiestas Vestra, ex manibus suis tempore prius perdere vultis, quod vakle melius esset pro anima Maiestatis Vestre, ut Maiestas Vestra nos unquam ad manus suas reciperet. Que talia verba sumus pluries nostro supremo Capitaneo Nicolao Jurjssich daturi ad notitiam, qui semper nobis promissus est, ut Maiestas Vestra ad omnia ista bene et generöse providere vultis, quam providentiam et nunc expectamus.