Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1527-ben.
TIORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 209 Eapropter Serenissime Rex, supplicamus Maiestati Vestre humillime et intime, ut has nostras nuneiaciones et scripta ingenerose suscipere non dignetur. Et supplicamus Maiestati Vestre, ut Maiestas Vestra hanc gráciám nobis facere dignaretur, ut unum Consiliarium ex Curia, et alium ex Consilio Maiestatis Vestre. quod est in Vienna. mittere dignaretur, cum istis nostris Nunciis revidere desertam terram et mansiones nostras, qualiter manemus. Quia hoc perpetualiter bon um ae prosperum erit Maiestati Vestre, ac etiam nobis, quia quis non videt has necessitates, inpossibile est. ut credere posset vitám istius miserrimi Regni. Insuper supplicamus Maiestati Vestre, ut Maiestas Vestra confirmaret suis litteris Litteras illas promissionis Electionis, quas dederunt Nobis Oratores Maiestatis Vestre. ut seit Dominus Paulus Prepositus. Et ad hec omnia nostra Intimata et nuneiata bon am ac graciosam relationem a Maiestate Vestra expectamus, tamquam a domino nostro naturali et gratiosissimo. Datum in Czethyn, in Congregatione nostra generali, dominica proxima ante festum beatorum Filippi et Jacobi Apostolorum. Anno domini Millesimo quingentesimo vigesimo septimo. E. 8. M. Vestre tideles subditi Andreas Episcopus Tininiensis. Johannes Torquatus Corbavie. Nicolaus Comes Zriny. Cristophorus et Volffgangus Comites de Bryne. Georgius Comes Zluny et Czetliyny. Stephanus Comes Blagay, ac Universitas Nobilium Regni Croatie. (Egykorú irat a bécsi t. levéltárban.).